Dénesi Tamás (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 3. (Pannonhalma, 2015)
II.Közlemények
112 SZOVÁK KORNÉL qui tunc erat, devotione accedente habitum prefate religionis suscepisset et in illa profes sione expresse facta aliquamdiu pacifice et quiete perseverasset, actamen tempore labente, dicto priore, qui sibi favorabilis erat et eius loquelam intelligebat, inde translato et in episcopum creato, cum quidam alter lingue exponentis, qui merus Ungarus est, prorsus ignarus in priorem deputatus aliunde advenisset, prior ipse tam operarium, quam opera parvi pendens exponentem extranee tractare cepit sibique humanitatis solatia fere singula, etiam in victu et vestitu successive subtrahendo insuper iniuriis et contumeliis non est veritus ipsum nonnullotiens2 lacessire, 3 quos etsi exponens ipse per tempora sustinuerit patienter, ad ultimum tamen considerans, quod tam cum dicto priore, quam fratribus, inter quos pene nullus Ungarus erat, non posset cum animi sui quiete perseverare, simplici[ta]te ductus habitu professionis et ordinis derelicto ad seculum est reversus et in eodem aliquamdiu dampnabiliter evagatus, tandem vero religiosis viris eidem persuadentibus, quod cum ipse religiosus existat, non posset sana conscientia veste uti seculari, pari simplicitate a quodam abbate habitum conversorum ordinis Sancti Benedicti suscepit demumque per aliorum prudentiam eidem notificato, quod ipse de ordine mendicantium fuerit, prout etiam actu esse censetur, non potuerit ad ordinem non mendicantium absque Romani pontificis speciali licentia convolare, exponens ipse suam conscientiam serenare actusque suos per hec transitoria taliter conducere considerans, ut post huius vite terminum pertingere valeat ad portum perpetue salutis, ad pedes S(anctitatis) V(estre) recurrendo supplicat humiliter et devote, quatenus ipsum4 a 5 sententiis, quas premissorum occasione incurrerit, et peccatis suis aliis absolvi mandare et ulterius, Pater Sancte, attento, quod ob defectum loquele, ex quo in tota Ungaria, in qua tres tantummodo conventus ordinis Carmelitarum, et in illis alieni dumtaxat lingue Ungarie ignari conversantur, existunt, cum quibus exponens ipse nullatenus habitare valet, paterno eidem compatientes affectu6 sibi, ut in ordine Sancti Benedicti, cuius habitum inpresentiarum gestat, remanere atque in alio monasterio dicti ordinis Sancti Benedicti, ubi benivolum repperierit receptorem, professionem regularem facere possit et valeat, concedere et indulgere dignemini de gratia speciali, constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dicti ordinis Carmelitarum statutis, privilegiis et consuetudinibus et presertim professione in dicto ordine Carmelitarum facta ceterisque contrariis non obstantibus quibuscunque et cum clausulis opportunis. Fiat, dum tamen ibi professionem faciat. A(lphonsus). Et quod huiusmodi supplicationis simplex signatura sufficiat absque aliarum litterarum apostolicarum desuper confectione. Et committatur rev(erendo) p(atri) d(omino) episcopo Olorensi. Fiat. A(lphonsus). Datum Rome apud Sanctum Petrum Kalendis Decembris anno tertio. 1 utána kihúzva: Zeng 2 sic! 3 utána a margón beszúrva: et ab aliis permittere lacesiri, Io. 4 utána kihúzva: in 5 kihúzott szó fölé írva 6 a kéziratban: effectu