S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)
Okmánytár I - XII.
172 De Vestitu et Gestu Studiosorum. Lex prima. Singuli sibi compotentes Vestes gerunto, ideoque perbreves et militares, ut et pileos oblongos eosque ceruleos, rubros vel aliquo induenti colore pictos cothurnos et sandalia palida vel rubra ordini nostro indecora prorsus obtestamur nec permittimus, reluctator eo mittatur, ubi libere genere potest. Lex secunda. Nemo Civium nostrorum sine clamyde vel tunica, pileo, cingulo vel cothurnis Scholae limina exito et in oppido deambulato, sed nec lectiones, preces Scholae vespertinas, aut Scholae Rectorem, — nisi ex favore ejus —, sine chlamyde accedito. Lex tertia. Nullus comas nimis prolixas gerito. Leges, quae Scholae puritatem ejusque existentiam concipiunt. Lex prima. Quandoquidem Schola non debet esse spelunca Latronum, nec locus Tabernistarum, Commessatorum, Compotatorum, sed officina Doctrinae pietatis, sobrietatis, Deique Seminarium, hinc nemo immorigeros, utpote blasphemos, seditiosos, furiosos Praedones aliosque hujus farinae homines in Schola detineto, cumque iisdem Compotationes, Commessationes, ac helluationes exerceto, sic enim noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se, sed nec foemineum sexum quemlibet Compotationis ergo in Cameram recipito, secus facturus, si fama Scholae laeditur et secus laesa fama resarciri nequeat, Schola ejicitor. Lex secunda. Nemo sit ita plenus rimarum, ut quae in Schola geruntur a Scholae Moderatoribus, seu ab ejusdem Civibusque effutire ac divulgare ausit in aures plebis, ut sic ordinem nostrum calumniandi, vituperandi et obtrectandi causam subministret, talis enim pro sua garrulitate poenam sustinebit gravissimam.