S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)
Okmánytár I - XII.
169 onibus examinibus, aliisque Scholae exerciiiis sedulo interesto et pensuma Praeside praescriptum hora sua fideliter persolvito, neglectus toties, quoties denar 23 punitor. Lex tertia. Si quis tamen supra modum ~r qualibet hebdomada ter, quater lectiones sine ulla causa justa neglixerit, ab hac societate tanquam fucus et paniperda sejungatur et Schola ejiciatur. Proindeque nemo neglectis studiis frustraneas apud exteros peregrinationes usurpato, cum quis vero gravibus de causis peregre proficisci cogitur, omnem suam peregrinationem intra mensis spatium (si citius fieri nequeat) perficiat et ad stationem suam de facto redeat, studeat, secus facturus loco et discipulis privator. Lex quarta. Proindeque nemo toties, quoties e Schola ad Pagos vel Civitates sibi fingens aliquem praelextum exire praesummito, sed in Schola maneto, diligenter discito, pueros doceto, alias enim vagabundus deprehensus-.• (A többi e fejezetből hiányzik.) De moribus Studiosorum. (Az első törvény innen is hiányzik.) Lex secunda. Nemo durante et stante publico Dei Cultu Schola exire vel etiam intrare et in plateis coram oppidanis pro tunc oberrare praesummito. Nemo die Festo ad campum vineasque excursito. Lex tertia. Stante publico Dei Cultu sese quisque honeste ac pie gerat, Deum devote colat, acproinde nemo oculis vagis et distortis, sed placidis et multum verecundis sit, nemo ad canendum os aperire erubescat, nemo garriat et mussitet, decumbat locumque Cultui Dei destinatum vomitu vel frequenti petulanti sputo conspurcet, secus facturus pro arbitrio Praelatorum poenis subjicietur.