Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
Ministerii in resignatorio Scripto adhibui, variae tamen causae quaerebantur, et vulgabantur, quae factum Ministerii justificarent; sed, quae mecum non communicabantur, solumque viis lateralibus pro me afligendo ad me perferebantur; inter quas erant: a.) Adresse, Olomuczium nomine Chori Epor. 187 me sciente expeditum; de quo jam satis adnotatum; — illud fors addendum, quod D. 188 Episcopus Fogarassy, qui illud Olomuczium detulit, Viennae nunc per id se excusasse mihi relatum fuerit: „quod per me jussus hac ingrata provincia fuerit perfunctus["]. — Cum e contra ego, qui summe inquietus eram quoad subvertens hoc, sentimentis meis prorsus et summe adversum negotium, eo fuerim tantisper tranquillatus, quod Adresse lile deferat, qui omnem sinistram opinionem et disgratiam sua dexteritate, et genuina adjunctorum expositione sit amoturus; et ad Eum hoc fine rogandum astute sum inductus. — b.) Quod in loco Comitiorum, etiam postquam illa a legali tramite recesserunt, remanserim; et remanserim voluntarie, et pertinaciter, respuendo consilium magni nominis Epi, 189 mihi transitum Pestino Posonium suadentis. — Mihi Pestana haec commoratio erat summa crux et maxima afflictio; — remansi invitus, quia adjuncta me abire non siverunt; — coepi ad haec recogitare, quis esse potuerit ille bonus Consiliarius, qui suo consilio me periculo eripere voluit; et recordatus sum quod anni 1848' Mense Novembri ad finem circiter vergente Excel. 190 Quinqueecclesiensium magni nominis Epus 191 Pestinum ascenderit; hunc ego apud P. 192 Franciscanos commorantem visitavi, et Ei amica cum Fiducia meas afflictiones, et vere miserabilem situationem exposui; nimirum, quod inter maximos animi angores, et cordis afflictiones hic inutilis haerere debeam; et quamvis summopere hinc discedere desiderem, non tamen possim, tum propter adversarios, me vigili oculo tenentes, et gressibus meis sedulo intendentes; tum etiam ideo, quod non habeam locum, quo me retraham. — Episcopatus Szathmariensis quem adhuc, ut meum spectare possum, jam occupatus et per Cameram receptus est. — A.Eptum 193 Strigoniensem, licet ejus bona resignentur, nondum praeconizatus, pro meo tenere nec possum, nec volo; et modestia seu Strigonium, seu quocunque, quod ad A.Ept. Strig. 194 pertinet, ire prohibet; — sed et pro mea indole proposui, nihil admittere, quod vei speciem redolere possit desiderii, me in aliquid ante tempus immitendi, imo in quarterio apud Patres Servitas, quod propter Officium Policiae valde inquietum, et mihi summe molestum est, non modo turbor, sed jam bis exturbari tentatus sum Spatio 24 Horarum pro exitu assignato, et nonnisi ex misericordia quodammodo toleror; revera factus sum: „Joannes sine terra", qui non habeo, ubi caput quiete reclinem, ad quod sapide risit et subin dixit: „fors posset ire Posonium", — ast Posonium est quodammodo Sedes Primatis, et nunc est in manibus Hungarorum, quorum attentio non est excitanda, quae facile saeviet cum furore. Istud erat meum responsum pro eo, quod mihi illuc ire nec tutum, nec conveniens sit, et haec est illa 187 Episcoporum 188 Dominus 189 Episcopi 190 Excellentissimus 191 Episcopus 192 Patres 193 Archi-Episcopatum 194 Archi-Episcopatum Strigoniensem