Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)

LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850

Principi Cardinali a Svartzenberg[sic!] A. Epo 160 Salisburgensi, Viennae commoranti, et Congregationi Epor 161 provinciarum Austriacarum, hic invicem consultantium praesindenti; cui post 1-am honoris Visitam altéra vice tristes nostras circumstantias commemorando, quasi consilium, quid nobis agendum veniat? expetii; imo ultro Pastorales, quae jam, aliis quoque id suadentibus, paratae fuerant, ad Clerum, et populum Hungáriáé directae erant, exhibui, rogando, ut suas, si quas haberet reflexiones, utpote cui adjuncta non modo Hungáriáé, sed totius Monarchiáé et arcana quoque Status nota essent, mecum communicaret, et pro re rata [!] 162 cum Celsissimo Principe, Primario Ministro, Germano fratre suo conferret, et pro me congruas inviationes exoperaretur; — cum nunc ad eum, plurimis et momentuosissimis negotiis occupatum, non facilis sit accessus, nec molestus ei esse praesummam. — Post aliquot dies, quoniam in his mentio fiat aliarum Pastoralium jam ante in eo merito dimissa­rum, desideravit et has videre; quas pro fortuna in uno exemplari illico ad Eum tuli, ac ad renovatas preces pollicitus est, se cum fratre suo, qui reipsa nimis dissensus est [!], 163 opportuno tempore rem juxta vota mea terminaturum. Primis M. 164 Maji diebus etiam Imper. 165 Franciscus Josephus Viennam venit, apud quem illico audientiam obtinui, benigne exceptus, condolentiae declarationem de damnis, quae mihi illata sunt, et eam consolationem et spem accepi, quod intra paucos dies, rebus omnibus finaliter compositis, omni cum securitate reverti possimus. In audiendo, quod Aug. 166 Ferdinandus Imper. 167 22 a Maji Prága pro verno et aestivo tempore Prága Oenipontum concessurus sit, pro contestando meo homagio, et gratitudinis sensu depromendo 19 a Maji Vienna Pragam ascendi; — 20 a hora 12-a audientiam habui; ambae Majestates, Imperátor et Imperatrix insimul clementer exceperunt; — altéra die, seu 21 a speciali gratia perfruitus sum; — ut pote ad prandium invitatus. — In reditu die 22 a Maji Olomuczium diverti, apud Serenissimum Archi­Ducem Franciscum Carolum, et Familiam Caesareo-Regiam reliquam obsequia venerationis praestiturus; — ad factam insinuationem non modo Audientiam accepi, sed etiam simul pro prandio invitatus sum. — Mag. D. 168 Domokos, qui viae Comes erat, et audientiam exoperatus est, ab ipso Ser. 169 Archi-Duce eam accepit inviationem, ut me permoveat ad faciendum in Statuendis ad Exercitum Caesereo-Regium cohor­tibus oblatum, et huius in Audientia, quae ante prandium factura est, faciam mentio­néin. — Non levem haec res causavit angorem: quid his in angustiis faciam? — qui rebus omnibus jam spoliatus sum, ac ea etiam, quae per peculiarem parsimoniam ex priorum annorum episcopalibus proventibus seposueram, jam maxima ex parte expendi: — si inviationi, quae instar mandati spectanda erat, satisfaciendum est, non Archi-Episcopo Episcoporum „pro re nata" vö.: SCHEFFLER 1928. 69. „distentus est" vö.: SCHEFFLER 1928. 70. Mensis Imperátor Augustus Imperátor Magnificus Dominus Serenissimo lóij 161 162 163 164 165 166 167 168 169

Next

/
Thumbnails
Contents