Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
Post haec per Cel. 150 Principem mihi nuntiatum est, id desiderari, ut Clerus ad bona Ecclesiastica unius Millionis Rfnor. 151 solutionem in se assummat, per id semet securizaturus: — per Eundem nuncium, qui fűit Canonicus M. 152 Varadinensis, et Professor Theologiae penes Universitatem Pestanam, Emericus Körmöczy, renunciavi, me quidem quoad meam personam, ad omnia possibilia paratum esse, verum quia haec res totum concernit Clerum, aliorum quoque consensum necessarium esse: — ea propter omnes, qui Budae, et Pestini aderant, Epos, 153 et Canonicos ad Conferentias convocavi, in quibus hoc postulatum cum rationibus ex temporum adjunctis desumptis, communi consultationi substravi. Post disceptationes in eo coalitum est, quod, praesentes non dubitent quidem, reliquos etiam absentes, in vota Cels. 154 Principis concessuros, eorum tamen consensum esse requirendum, qui in proximius celebranda Synodo Nationali congruentissime requiretur; — et hoc medio Deputationis, seu per exmissos ex conferentiis b. 155 nominatum Primatem, et Archi-Epum Agr. 156 esse annunciandum; quod et factum, et Cel. 157 Princeps, perspecta aequitate rationum, verbotenus ubertim expositarum, acquievit; — ast post aliquot dies postulavit, ut oblatum hoc unius Millionis scripto comprehendatur, et per Primatem, et A. Epos 158 Colocensem, tunc Pestini commorantem Comitem Nádasdy, et Agriensem subscribatur, et sic exhibeatur; — qui tamen subscribere noluerunt, et suaserunt, ut sicut Litterae Principis ad Primatem directae sunt, ita ille rescribat sub sua subscriptione, et rationes, cur hoc oblatum sic, prout postulatur, nunc fieri non possit, exponat. — Verum hae Litterae, licet ex communi consultatione confectae, et paratae jam fuerint, exhibitae non fuerunt, ex eo, quod — mutatis adjunctis — Princeps Vindischgrátz[!] revocatus fuerit. — Eo revocato omnia mutata sunt. — Arci Budensi oppugnatio per Hungaros intentata: die 21 a Április circa horam 12-m per Dnum 159 Korizmits Consiliarium, et Canonicum Vesprimiensem mihi sub secreto insinuatur et suadetur, ut hac adhuc die sine mora me itinerit accingam, et fugiam, nam periculum iminet; — post aliquot horas idipsum jam publicus clamor annuntiavit; — hinc relictis partim Budae, partim Pestini rebus meis, cum aliquot paribus albarum Vestium, et duabus Reverendis, in Consortio Canonici mei Ladislai Biró, die 22 a Április, sub protectione Militiae, Cassam secum ferentis, Buda discessi, et per Albam Regiam, Vesprimium, Papám die 28 a Sopronium perveni. Sopronium fuisset brevis commorationis locus, usque dum rebelles Hungari, Budám expugnare intendentes repellerentur; ast nec hic erat remanendum, ibi edictum est. — Ultra igitur extra fines Hungáriáé eundum erat. — Aliis locis, cum multis aliis, Viennam praeeligendam ratus, die 1-a Maji Viennam veni, et apud Patres Capucinos condescendi. — Rege nondum Viennae residente, aliquas visitas feci; inter reliquos, Celsissimum Rhenensiumflorenorum Magnó Episcopos Celsissimi benigne Archi-Episcopum Agriensem Celsissimus Archi-Episcopos Dominum