Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
scriptione acceperim responsum in eodem Sensu, itemque, quod per me comendatus D. 77 Comes in bona stet existimatione, brevi ordines congruos accepturus. — Litteras has, post aliquod tempus combussi ex metu; — nam Politia Hungarica, quae in eodem Patrum Servitarum aedificio strenuo et sagaci oculo vigilabat, mihi, ut observavi, meis quibusvis actibus et gressibus sedulo intendebat; — nam etiam propterea, quod M. D. 78 Consiliarius Domokos apud me fuerit, serio me in quaestionem vocabant: quid apud me quaesierit? — quare venerit et quo iverit? Pugna Croatarum ad Albam Regiam pro parte Caesareorum non bene succedente; et temerariis ausibus Hungarorum in dies increscentibus; — scripsi altéra vice saepe memoratis Dnis, 79 indicando, „summum adesse tempus". — Interea missus est Generális Comes a Lamberg, velut Commissarius, — qui, qua talis, per seditiosos in ponté Pestano crudeliter trucidatus est. Hic sumit initium jam publice erumpens Rebellió: — Hac occasione Ipse in periculo versabar; nam ex Sessione domum ad Patres Servitas rediturus, penes Domum Invalidorum transeundum habebam, unde magnus clamor et tumultus provenire audiebatur; — certus Civis, mihi nec de nomine, nec de persona notus, mihi obvius factus, tremebundus sic me alloquebatur: „Tisztelendő Ur, ne menjen arra; — miért? tsak, kérem, ne menjen, egy Urat meg-ölve hurcolnak nagy üveltések között. A papnak, kit e zajongó gyülekezet gyűlöl, nem tanátsos eleikbe menni; — könyen [!] ama szerentsétlen Urnák sorsára juthat!" Boni huius Viri consilium secutus, me ad Patres Franciscanos retraxi, ibique mansi ab hora circiter l a usque fere sextam, usque dum affidatus essem, turbas jam sopitas, et reditum ad Quarterium periculosum haud esse. — Istud contigit — si memória non faller[!], circiter 27 ma v. 80 28 a v. 81 29 a Septembris. Nunc, quid mihi faciendum sit, ignorabam, nec ab ullo consilium capere poteram. Qui nunquam in Comitiis adesse volebam, ac nonnisi invitus, animo reluctante, et afflicto manebam, nunc his maledictis comitiis interessé cogebar. — Alii Epi 82 sub variis respectibus domum feliciter recesserunt: — Nos, quos clementissima denominatio huc ligatos tenebat, abire non potuimus; expeditio Collationalium; juramenti depositio; — fidei professio, ad Processum Rnum 83 necessaria, in infaustos hos dies protrahebantur. — Collationales primum Budae expediebantur: — Viennenses protestabantur; nova expeditio facta e Vienna et utrobique solvendum erat; — juramentum fidelitatis postremis Septembris diebus in manus Ex. 84 Judicis Curiae Georgii Majláth, eatenus delegati poteram deponi, professionem fidei primis m. 85 Octobris diebus aeque per delegationem Pestini. 77 Dominus 78 Magnificus Dominus 79 Dominis 81 vei 82 Episcopi 83 Romanum 84 Excellentissimi 85 mensis