Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
Praelato Tabulae Regiae factus Consiliarius Ministerialis, referens in Rebus Ecclticis; 51 et posuit mihi quaestionem: an vacantem Archi-Episcopatum Agr. 52 acceptare promptus essem? cui directum non dedi responsum; id solum indicavi, quod in rebus me concernentibus non debeam interrogari, qui in tota vita nihil pro me elégi, sed Superiorum de me dispositionem semper sim secutus. — Tota haec insinuatio mihi non videbatur aliqua consideratione digna; nam ut ministerium Hungaricum, quod me a suis principiis penitus alienum esse noverat, in mei aliquam promotionem cooperari velit, eredére non poteram. Post Festum Theophoriae rursum Pestinum redeundum erat pro Comitiis in primos dies m. 53 Julii indictis. — Pestinum pertigi ultima Junii 1848; in Claustro Patrum Servitarum, hospitium praevie expetitum, occupavi, licet cum metu et timore; cum illic Officium Politiae nationalis illocatum adverterim; — ast Páter Prior Conventus me securum esse jussit, asseverando, quod ad ejus insinuationem, mihi, velut qui semper apud Illos hospitari solebam, et pro his Comitiis aliquot cubicula expetieram, eaque appromissa habueram, designata Cubicula ultro pro me relicta sint. — Vix invicem cum Patre Prioré nos salutaveramus, jam aliquid novi interessantis scire insinuavit, sed ne illud mihi patefaceret, se prohibitum esse; — quia vero per me ad secreti violationem non urgeretur, se continere non poterat, quin mihi diceret, cras mane (erat enim vespertinum tempus, quo advenit) D. 54 Korizmics solus vult dicere et annuntiare, quod D. V 355 in Primatem Regni clementer denominata sit; — cumque eredére nollem, esseque id possibile negarem, affirmavit, hodierna die hanc denominationem, — una cum aliis denominationibus, ut pote Dni 56 Lonovits in AEpum Agr. 57 Dni 58 Karner in Albaregalensem; — Dni 59 Jekelfalussy Canonici Strigoniensis in Scepusiensem, — Dni 60 Michaelis Horváth Praepositi, et Parochi Hatvaniensis in Csanadiensem Epos, 61 — in ministerio esse publicatam. — Haec anuntiatio non laetitiam, sed anxietatem mihi tantam causavit, ut fere a principio, quod toto vitae meae tempore tenui, acquiescendi nimirum in omni eo, quod per Superiores de me dispositum fuerit, in eoque Divinam agnoscere, sequi et adorare voluntatem, propositum habueram, recedendum censuerim. — Interim Divinam exquirere Voluntatem pro Sancto habui officio; — ideo altéra die, seu 1-a Julii summo mane Sacrum celebravi, et hoc Scopo specialiter obtuli, et Deum supplicibus precibus devote oravi, ut mecum id fiat, quod Ei placitum fuerit. — Post Sacrum, dum mecum meditarer, ades D. 62 Consiliarius ministerialis Korizmits, velut nuncius denominationis. — Prima mea quaestio erat: an adhuc res mutari possit? — Respondit: in rebus, ut sunt, constitutis, 11 Ecclesiasticis ' 2 Agriensem ' 3 mensis 14 Dominus ' 5 Dominatio Vestra ,é Domini ' 7 in Archi-Episcopatum Agriensem ' 8 Domini ' 9 Domini 50 Domini " Episcopatos ,2 Dominus