Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)

LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850

iam diem neminem ad se admittat. — Quia vero novi, quod Eppus 30 Quinque Ecclesiensis, velut ejus Dioecesanus, familiarius cum eo conversetur, et vespertinis horis eum accedere soleat, me ad Eum in Praepositurali Aede hospitantem converti, Ejus proprium Sensum perinde ac per intermediationem Judicis Curiae sentimentum exquisiturus. — Ad hanc Requisitionem Eppus 31 , cum et ipse anceps adhaeserit, appromisit, quod Judicem Curiae aditurus, et mihi quid agendum judicent, etsi serius, iisdem in vespertinis horis nuntiaturus sit. — Non dispulsis proin scrupulorum angoribus domum redivi; dumque mecum meditarer, circa horam 7-m comparent ad me plures Episcopi super negotio decimarum consultaturi, cum jam in Tabula Statuum Capitulares decimae renunciaverint. — Qualis fűit haec renuntiatio? — Circa horam 5­m pomeridianam celebrata est Sessio Statuum, in qua Clerus provocabatur, ut sponte renuntiet decimae, si cupit in aliis suis beneficiis stabiliri, et aliorum favorum particeps reddi. — Ablegatus Capituli Posoniensis ex Sessione recedit, Capituli sui voluntatem et Inviationem expetiturus; — interea Capituli Quinque Ecclesiensis Ablegatus surgit, et decimae renuntiat: — cum jubilo excepta haec declaratio, et non rogato Reliquorum Capitulorum Suffragio, Projectum legis formatur, quod Clerus Sponte et generose abdicat se decimae. — Quia vero Eppi 32 metuebant, ne hoc projectum paucos post dies in Tabula Procerum in discussionem sumatur, praevie volebant invicem Consilia conferre. Consultationi huic aliquam remotam injecit ea quaestio: quid de crastina Solennitate censeant, cum ego dubius haeream? — Propendeamque magis (si indicta devotio emanere non potest) ad Veni Sancte, quam ad Te Deum decantandum, ut Divinum imploremus auxilium, sine quo nihil boni potest sperari. — Plerique contra­riae erant opinionis, timentes, ne animi exacerbentur. Motivum, quo me aliquatenus potui quiescare, erat illud, quod Deo pro omnibus, quae nobis eveniunt, malis aeque ac bonis gratias agere debeamus; nam etiam mala, quae nos premunt, in Dei Consiliis pro nobis bona sunt, nos ad Deum ire compellunt, ad nostramque tendunt correctionem et emendationem: — itemque; quod in hoc casu Deo gratiae agendae sint, propterea, quod ea, quae alibi Gentium cum profusione Sanguinis acta fuerunt, hic sine ea evenerint. — Quaestio altéra de decimis pro Conferentiis Eporum 33 altéra die post Solemne Sacrum in Domo Praepositura celebrandis transposita est. Post Sacrum reipsa convenimus apud Episcopum Quinque Ecclesiensem, et cum stupore intelleximus, quaestionem hanc jam superatam esse: — sabbato nam hora noctis 11-a sub Praesidio Palatini habita est sessio, cui aliquot Magnates et 2, vei 3 Episcopi, signanter Episcopus Quinque Ecclesiensis et Csanadiensis interfuerunt, et decimae Ecclesiasticae tumulo illatáé. — Haec est generosa illa Cleri Renunciatio deci­marum, quam Tabulis legem intulerant, cum Clerus nec jus habuerit renuntiandi, nec reipsa renuntiaverit. Rebus tam male constitutis, non exspectata Comitiorum conclusione, quae in brevi post subsecuta est: Szathmarinum redivi. 30 Episcopus 31 Episcopus 32 Episcopi 33 Episcoporum

Next

/
Thumbnails
Contents