Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)
DOKUMENTUMOK
Berchem et transit adhuc superius per eundem meatum Crysii inter medios montes et alpes et pervenit ad illum locum, ubi quidam rivulus, qui Mehsed Pothoka vocatur, defluit in Crysium et ibi terminatur meta in Chrysio et postea per 5 rivulum praedictum, qui Mehsed Pothoka vocatur, exit in terram et vádit per eundem rivulum ad locum, ubi idem rivulus dividitur in duos ramos et post haec super illum ramum eiusdem rivuli, qui est a parte orientis, vadít supra usque ad quendam montem, qui Vamusreze vocatur, ubi praedictus 0 rivulus terminatur et post haec transit illum montem et vadít ad fi nem cuiusdam campi, qui Vamus nuncupatur et ille campus totus remanet ab oriente et ibi in fine eiusdem campi Vamus vocati terminatur et hoc modo terra Berchem distinguitur, sicut praefatus comes Paulus et duo filii sui antedicti videlicet 5 Nicolaus et Stephanus ore proprio coram nobis contestati affirmarunt. Confessus est etiam saepius nominatus comes Paulus et filii sui praenotati, quod dimidia pars tributi de Berchem, quod in portu Crysii exigebatur, quia flumen Crysii commune 0 est, si via de Kalatha patuerit sive non pateat, cedet pleno iure Ladislao et Thomae antedictis et eorum haeredibus, sicut páter eorum et alii antecessores sui ante tempus Tartarorum possederant ab antiquo. Item adiecerunt praefatae partes, quod quaecunque lit5 terae et privilegia contra hanc ordinationem et cursus et distinctiones metarum — ubicunque et quandocunque praesentatae fuerint — penitus cassae habeantur et annichilentur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo. ° Exhibuit etiam idem comes Thomas quoddam privilégium sub sigillo venerabilis patris Bartholomaei episcopi Waradiensis et Rorandi vaiuodae Transsilvani comitis de Zonuk dilectorum et fidelium nostrorum super dimidietate tributi, quod in portu Chrysii in Berthem exigi consuevit ab antiquo, confectum petens humiliter 5 supplicando, ut ipsum privilégium ratum habere et nostro privilegio de benignitate regia confirmare dignaremur. W. VII. 476.: Berthem Uo.: Mehsed pothoka Uo.: Mehsedpothoka Uo.: Berthem Uo.: Berthem Uo.: siue