Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)
DOKUMENTUMOK
Vigesimarum vero tertiarum litterarum regis Caroli super confirmatione quarundam litterarum Belae regis pro Kelemenus bano suisque haeredibus et posteritatibus universis super factis possessionum in Orodiensi, Chanadiensi, Temessiensi et Syrmiensi comi5 tatibus existentium habitis simul cum statutione et reambulatione metarum earundem possessionum in anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo in pargameno sub pendenti sigillo suo emanatarum 1320 tenor sequitur hoc modo: Carolus Dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, 10 Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae Bulgariaeque rex ornnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesentem paginam inspecturis salutem in eo, qui regibus dat salutem. Ordo suadet aequitatis ad apicemque regiae pertinet maiestatis, ut ea, quae iuris ordine processerunt illibata conserventur et quae iuste 15 petuntur ad exauditionis gratiam admittantur. Proinde ad universorum notitiam harum serié volumus pervenire, quod vir di sere tus et honestus magister Chanadinus praepositus ecclesiae Waradiensis secretarius nótárius et comes capellae nostrae, Nicolaus et Pangratius filii comitis Thomae filii Pangratii de genere 20 Chanad ac Ioannes et Thomas filii Laurentii fratris eorundem dilecti et fideles nostri ad nostram accedentes praesentiam exhibuerunt nobis privilégium serenissimi principis domini Ladislai Dei gratia quondam illustris regis Hungáriáé continens confirmationem privilegii domini Belae similiter quondam illustris regis Hungáriáé patmelium nostrorum 25 charissimorum humili cum instantia nobis supplicantes petierunt, ut ipsum privilégium ratum habere et ad maiorem gestae rei certitudinem nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuius tenor talis est: Ladislaus Dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, 30 Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque rex omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis salutem in omnium Salvatore. Ad hoc enim divina clementia regiam personam regimini praeposuit subditorum, ut oppressi iure, possessionibus privati et 35 sine causa spoliati in pristinis possessionibus et iuribus per ipsam de regia aequitate restituantur et a pravorum incursibus ac temerariis occupatorum in posterum illaesi tueantur. Helyesen: habitarum W. IX. 384.: occupationtbus