Evangélikus 5 osztályú gimnázium, Besztercebánya, 1875
31 Ha azon néhány elszórt vonást egybeállítjuk, melyek Simonides szellemi képének körrajzát előtüntetik, úgy találjuk, hogy ezen férfi kiváló tudományos Vir celebris moritur, foribus funesta cupressus Imminet, et lacrymae tristia corda rigant. Quid causae ? Ah timeo tam tristia dicere fata: Paulus Simonides limina nostra fugit. Ergone iam fulcrum pubis cecidit studiosae, Quod ludo patriae spesque decusque fuit. Heu aestas lugubris! Heu tristia tempora veris, In queis Simonides funera moesta parit. Liber at a luctu, tristique dolore solutus Haeres iit vitae, quae "bona semper erit.“ „His paucis funus viri cl. doct. d. Panli Simonidae, praeceptoris fidelissimi fletibus irrorat Gabriel Balassowitz a. 1. c. Neogr.“ ' „Paulus Simonides, magni spes magna Johannis, Qui confessoris nomine clarus erat, Binos cum quinquagenis compleverat annos Vitae, quae semper plena laboris erat. Bis decies et sex annos fideliter artes Ingenuas pubem Neusolidum docuit. Annos bis denos rectoris munere functo Huic , socium curae me voluere patres. Hunc vero linquens multis mihi charior orbem Collegis luctum conciliavit acrem; Qui res communes potuisset saepe iuvare Virtute et studiis et pietate sua. Nobiscum merito lacrymas schola fundit acerbas, Ac vere magno nunc gemit orba viro. Quis tibit pensabit decus hoc et tale scholarum, Rectorem clarum voce animoque gravem ? Ecquis fautorem reddet patremque iuventae, ln nostra sudat quae modo rite schola? Paulus Simonides vicit iam tristia fata Aeterni placito consilioque dei. Christe tamen clemens tua nos manus inclyta servet; A cathedris nostris omne repelle malum 1“ „Venerando et aeterna memoria digno nomini Simonidesiano parentare voluit Frie- dericus Korb.“ Huc vos collegae, iuvenes, puerique scholares Huc et vos cives, huc et amica cohors! Huc vos Hungariaeque viri docti veterani, Huc vos discipuli, conveniatis atri! Prendite cuncti nunc nigras cum syrmate vestes, Et facie lugubri currite Neusolium! Maturate pedes et vos, concurrite cives Moenia nam nostrae sunt labefacta scholae. Nec gemitus tantum et lacrymarum solvite rivos, Sed feriatis utra pectora vestra manu. Mortuus est etenim facundus et integer ecce Rector Neosolidum terque quaterque bonus, Vir pius et sapiens, doctrina Paulus ubique, Et patiens semper, consilioque gravis.