Evangelischen gymnasiums, Bistritz, 1862
39 quo communis patria nos detinet silentio praeteream, idem institutum vitae quantum ad animos conciliandos faciat, vel ex antiquitatis ac- cvrata obseruatione cuiuis perspicuum esse polest: praeterea si quis priscornm philosuphorum placita euoluat, Platonis Academiam Zeno- nis o-rooa(x Peripateticorum denique Lycea exquisite perpenderit, non deerunt innumera exempla huic negocio accomodata, adeo vt sacramento veteres illj vitro sese astringerent sub praeceptoris nomine ceu symbolo apposito militaturi vnanimes, dum se huius aut illius sectatores asseclasque profiterentur. Quinimo fuere nonnullj qui vel contemptu diuitiarum ductj aut (quod vero magis consonum est) rnagnum specimen amoris mutuj ostensurj bona omnia in com- munes vsus contulére, quod Platonem prae coeteris factitasse, poste- ritatj suis monumentis libro nimirum de Republica aeditis ipsémét testatum relinquere voluit, diuinum forsitan Hippocratem omnium bonorum autorem qui suo iureiurando nihil penitus excludit quod commune esse vioig u>g xiöpevoig voiuw i non velit. Proinde mihj quoque spein non dubiam ea res facit, amiciliam quae iam pri- dem inter nos coepit deinceps inter nos sacrosanctam habitam iri. Quod autem Haliam fentem scientiarum et ingeniorum praeclarorum véré Emporium adieris studiis tuis optime meo quidem iudicio consultum est, Vtram vero ex duabus Academijs quae in Italia principatum ob- tinent alteri praeferam, non facile est decernere, accuratiorj id relin- quendum est iudicio, et nisj amico gratificandum esset lubens equi- dem hanc subterfugerem censuram non alia re ductus quam quod animaduertam adeo diuersi modi comparatas hominum mentes vt raro eadem diuersis placeant. Tempus hoc annj duntaxat quod camispri- uij nomine circumfertur devotionj Italorum dicatur e expiandis vide- licet peccatis residuo anni tempore commissis quapropter et poeni- tentia ducti . studiis lectionibusque plus solito vacatur. Si huc te conferas anteaquam recte omnia disponas médiám lectionum partém ncgliges illud si ibi manseris incommodum eifugies, alioqui doctiores hic esse medicos profiterj non vererer, sedulitatem et continuationem in ipsis desidero plures in lectionibus dies ob innumeras festorura greges et examina (pontilicij dum sum) intercalares inserunt. Pa- tauij continua magis sunt studia. Reliquum iudicio tuo permitto, quic- quid nostro opere tibj centerre poterit non amplius meam verum tuam prorsus existimabis, hoc vnicum de me tibj pollicerj possuni. Yale. Benoniae XVII. Cal. Marlis Anno MDLXIV.