Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
75 tantium alitur; nihil autem plus saepissime fuerunt, quam repetita ampliataque seholaruin exereitia. „Et vitiosa pluribus piacent et a corrogatis laudantur etiam, quae non piacent," queritur Quintilianus. 1) Non utilitas litigatorum, sed declamatoria ostentatio in fórum venit et oratoribus saepe poeticum ficto colore narrandi munus incidit. „Ipsa multarum artium scientia . . . adeo neglegitur ab horum temporum 6tudiis, ut in actionibus eorum huius quoque quotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius civitatis ultro derideant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident, in pauc'issimos sensus et angustas sententias detrudant eloquentiam, velut expulsain regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingeimitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. 2) Tempore igitur, „quo omne studiorum genus paullo liberius et erectius periculosum servitus fecerit ;" 3) quo suspecta virtus, inertia in pretio, desidia ubicumque praesens fuerint; quo ne paratas quidem artes cognoscere ausi sint; quo omnis libere dicendi copia tam mature et anxie adempta sit: non potuit fieri, quin celerrimo casu dilabi, imo in generibus suis prorsus evanescere conspiciatur. i) Instit. Orat. X. 1. 18. — 2) Dialóg. 32. — 3) piin. Ep. III. 55. V. £mál.