Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

69 onem de caede institui, iudicavit illám adhuc defendi posse, neque se­cus dedisset nóvum iudicium, si res per se furset damnata. Praeparatis sic distinctionibus iudicum animis et causa rei suae et Pompeii personae adiuncta concilitatis et promisso: neque de tribunatu meritisque accusati se locuturum neque deprecaturum, ut iudices multa ob praeclara merita crimen condonarent, obseerare tantum, hoc salteni ut remittatur, ut vitám ab inimicorum insidiis telisque defendere liceat, in unum quaestionis summám comprehendit: „uter utri insidias fecerit?" 1) Narratione peracute omnia ad minima exquisivit probationis subsi­dia: a Clodio Miloni structas esse insidias, non a Milone. qui neque in­sidiandi voluntatem habuisset neque facultatem. Nulla quippe utilitate, neque indole impulsum fuisse ad necem Clodii, qua et sibi tot gloriae occasiones, quibus Clodianos furores frangeret. ademisset. Clodium au­tem omnes istas causas habusset et praeterea spem impunitatis et palam iactasse Milonem brevi periturum. Subtili argumentatione igitur est deduc­ta et causarum probatione res sic ad quaestionem : utrum iure occiderit? Ultro quoque pergit, quasi videret assensum dictis conciliasse. 2) „Addit ex abundanti, etiamsi insidias non fecisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et glória necari posse." 3) Non tantum absolvendus est Milo, sed quum hominem sceleratissimum, rei publicae pestem sustulerit, laudis praemio ornandus. Amplificat ódium, quo Clo­dium omnes prosequebantur adeo, ut excitare ab inferis nemo si fas es­set, vellet; Milonis persona, quasi ipse oraret, inducta acriter commovet iudicum animos, instanter supplicat hortaturque iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentiant, id et audeant. Commode in rem suam adversarii infirmitate uti sólet eamque fa­cete pervertere, ut omni ratione fides eius et dicendi virtus minueretur. Oppositis adversariorum dictis ostendit, quantumvis minima huius modi copia írui licet, inter se non convenire, imo sibimet contradicere. Re­rum autem gravitatem, quibus aliquid roboris senserit, augere et ubique ea tentare et munire animos nemo ex lorensi usu percepit aptius. Haec omnia ita utilitati dedit, ut non immerito ab hominibus aetatis suae reg­nare in iudiciis diceretur. 4) Quum autem orationem ab auditoribus probari vellet, utilitate non minor ei cura fűit, ut animos delectaret. Praevaluit potius hoc ita, ut ubi maximé deesset argumentorum firmitas, ornamentorum splendore illa supplendo facile concionis aures deciperet. Ut admiratio ingenii concite­tur, hoc est, quod summum oratori praefigit 5) et quantum id ipse asse­quebatur eo praestat omnibus. Egreditur quasi e causae terminis, in exem­plis, in história et philosophia, moribus et legibus libentissime moratur, ut 1) Orat. Pro Mii. 9. — 2) Ibidem. 27. — ») Quint. IV. 5. 15. — *) Quint. X. Ív 112. Cf. Cic. Pro Sulla 7. — 5) Cic. De Orat. I, 26.

Next

/
Thumbnails
Contents