Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

44 dicendi artificio, non solum, quod necesse et utile est, eius cura ferun­tur, sed ut audientes et legentes ingenii et ornatus delectatione reple­antur, nonnumquain in argumentorum inopia hac ad fidcm alliciantur. Et si dicendi praeceptis seu rhetoricae via in iudicia munitur, non potest fieri, quin in omnem eloqueutiam vim saltem aliquam habeant. Vis igi­tur intimae persuasionis, quae nullo artificio egeat, acerrima voluntas, ornatissimum ingenium, dorninantes animi motus fecerunt, ut alterum Periclem in deliberatione principem eíFeramus. Duobus his signo praeeuntibus plures, non tamen pari adnumeran­tur virtute. Primus merito in iis C. Papirius Carbo ponitur, cuius in se colendo exercendoque industriam sequendam esse etiam posteri faten­tur. 1) Tribunus T. Gracchi collegae consiliis est patrocinatus pluresque in eius sententiam leges túlit, de tribunis reficiendis 2) et tabellariam*) prae­cipue, quas diligenter orationibus commendavit. Consul tamen 633. mu­tata mente partes optimatium suscepit tuendas, quum L. Upimium con­sularem, qui exitium in C. Gracchum et socios invocavit, defendisset et Gracchum iure caesum videri dixisset ; 4) sed a Crasso iuvene sequenti anno maiestatis accusatus ita se perculsum et quovis honore privatum vidit, ut a cantharidibus mortem acceperit. 5) In foro usu íere quotidia­no tam loquendo in nmltis causis et iudiciis, 6) quam celeberrimos ora­tores audiendo 7) eruditus satis aptam, ut diserti famam haberet, compa­ravit facundiam. Prudentia 8) auditorum mentem, blanditia sermonis 9) ani­mum et aures occupavit; deerat tamen legum et iuris peritia, 1 0) quae aptiorem hac specie dicendi copiam adderet. Aliquot tantum verba ex eius pro Opimio oratione supersunt. 1 1) L. Calp. Piso Frugi lata prima de pecuniis repetundis lege 605. sociorum atque populi Rom. patrona, 1 2) aequitatis celebre dedit testimo­nium. Pro lege hac et in C. Gracchum orationes sunt, quas dictas esse ab eo certo constat. Ceterum haud segnis in causis agendis etiam plu­res bábuit et reliquit, 1 3) quae tamen mox perierunt. Reprehenditur, quod non teneat, quibus rebus oratio ornetur unamque dicendi laudem a­gnoscere videatur brevitatem. 1 4) C. Fannius Strabo tribunus plebis 620. Gracchorum legibus totum se opponens eorumdem dicendi arma in exorto certamine capessebat. Quum C. Gracchus sociis civitatem donandam esse proposuisset, „de sociis et Latino nomine" 1 5) nobilem composuit orationem, quae non tam argumentis ex re ductis, quam senatus illorumque opera, qui contrarios 1) Cic. De Orat. I. 33. — 2) Cic. Lael. 25. — 3) Cic. De Legibus III. 26. — «) Cic. De Orat. II. 26. — 5) Cic. Ad Fara. IX. 21. — «) Cic. Brut. 27. — ?) Cic. Brut. 25. — «) Cic- Brut. 27. — 9) Cic. Lael. 25. De Orat. I. 10. — w) Cic De Óvat. I. 10. — ») Cic. De Orat. II. 39. — 12) Cic. Divinat. in Caec. 20. — 13) Cic. Brut. 27. — «) Cic. De Legibus. I. 2. — 15) Civ. Brut. 26.

Next

/
Thumbnails
Contents