Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

42 denique in eodem statu relinquebat. 1) Haec autem omnia ut a populo acciperentur, legibus utiles vei necessarias esse probatis et animis inflain­matis effecit. Legebatur a Grellio 2) pars orationis de caedibus honestorum viro­ruin in municipiis, quas iniuria a magistratibus Romanis patiuntur, in qua exemplis ostendit, quanta sit intemperantia et libidó non modo ma­gistratuum, sed plurimorum efflata ex gente nobiliuin. Dixit autem pro lege sua, ne de capite civiuin Rom. iniussu civiuin iudicaretur ; 3) et quum perlata esset, Popilium accusavit, quod crudeles de Tiberio et so­ciis quaestiones exercuerit. In eundem ut ad erimina eius cognoseenda et conquirenda homines incitaret, ut omnia indicarent et testimonia di­cerent, plures conciones habuit. 4) Dissuasit legem Aufeiam, 5) ne Cappa­docia Ariarathis, socii regis liberis restitueretur, cuius orationis fragmen­tum pulcherrima sententiarum gradatione et antithesi ornatur. Aderat Ciceroni oratio eius pro lege frumentaria adversus Calp. Pisonem, vehe­mentis animi species, in qua permulta in Pisonem turpia et flagitiosa dicuntur. 6) Eandem animi speciem fert mutua cum Ael. Tuberone con­tentio, 7) quae ab atroque plura peperit dicendi testimonia; sed neque ex his, ut ex aliis pluribus, plus certa memória superest. Iam ante tribnnatum si pro consilio. quod alebat, visum est, ali­quas et causas suscepit et in concionibus vocem non repressit. Inde or­ta est dicta pro lege Papiria, 8) ut euudem tribunum plebis, quoties vel­let, creare liceret. Eodem consilio parta de lege Penni et peregrinis oratio 9) 628. quam legi opposuit, quum bene intelligeret peregrinos op­timo sibi fore auxilio ad destruandas opes nobilium. Quae autem prae­cipuo flagrabat odio, eam Sardiniensis quaestura túlit, quae non parum postea ad concitatos furores valuit. Quum enim optimates eum libentis­sime Roma abesse et in insula retinere voluissent, neque successorem illuc misissent, sponte sua quaestor ex provincia digressus Romám vec­tus est. Accusatus et ab inimicis censoribus equo privandus habuit concio­nem, 1 0) ut se defenderet et rationein factorum, quae innocenter gessisset, redderet. Et non indigne hoc a tali viro factum fuisse, vei a paucis fragmenti 1^) verbis ostenditur. Ex aequissimo enim animo sumpta inno­centiam omnia spirant. Iisdem partium studiis obnoxius defendit se ad­versus M. Opimium praetorem 630. a quo Fregellanae coniurationis reus postulabatur. 1 2) Haec et in tribunatu assidua fori certamina optime, quae natura data erant, perfecerunt. Odio commotus, quod altissimis flarumis in ani­l) Yell Pat. II. 6. — 2) Noct. Att. X. 3. — 3) Cic. Pro Eabir. 4. — Gell. Noct. Att, I. 7. — 5) Gell. XI. 10. — 6) Cic. pro Font. 13. — ') Cic. Brut. 31. — Liv. Epit. LIX. — ») Cic. Oíí. III. 11. — 10) Gell. XV. 12. — H) Ibidem. — i-') Plut) C. Gracch. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents