Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

13 gimus omnia, etiamsi praeclarissima fuerint in oratore, peritura. Quarnob­rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, 'quum ex eis rebus eloquentia constet," loquitur Cicero. 1) Haec est eloquentia, quae per rj&ixóv ad naturas et ad móres et ad omnem vitae consuetudinem accomodatum, per mxd-rjTcxóv, quo per­turbantur aniini et concitantur, 2) singulis verbis et eorum collocatione, quae sumuntur quasi lumina, non quod sola ornent, sed qnod excellent, 3) non approbationos solum, sed admirationes, clamores, plausus movere debet; subtilis in probando, modica in delectando, vehemens in flecten­do. 4) quae modo perfringit, modo irrepit in sensus, inserit novas opinio­nes, evellit insitas; 5) cuius ornatum et copiam admiratae gentes eloquen­tiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, 6) quae in omni liberó populo praecipue semper floruit semperque dominata est. Quid enim est tani admirabile, quam ex infinita multitudine existere unum, qui id, quod omnibus natura sit dátum, vei solus vei cum paucis facere possit ? aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravi­busque verbis ornata oratio et polita ? aut tam potens tamque magnifi­cum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam nranifi­cum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, li­berare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessa­rium, quam tenere semper arma quibus vei tectus ipse esse possis vei provocare iniprobos vei te ulcisci lasessitus V 7) Hic est iam eloquens, qui et humilia subtiliter et magna graviter et inediocre temperate dicere, 8) qui mirabilius et magnificentius augere atque ornare, quae vellet, possit omnesque omnium rerum, quae ad di­cendum pertinent, fontes animo ac memória coutineat ; 9) qui perfectissi­me habeat illám invictam ősivórrjra, cui nulla vi resisti possit. Ilaec est ea ipsius eloquentiae perfectissima imago, quam nullis, nisi mentis oculis videre possumus, 1 0) cui proximum in Graecis Demosthe­nem, Callistrati, Isocratis et Lysaei dispulum, orandi legem cernimus, natura ornatum, exercitio diligentissimum, studiis fere mirabilem. Quae in ipso fuerat artis perfectio, protulit in Aristotele doctrinae perfectionem. Quinto seculo Urbis Romae his eloquentiae floribus Graecia delec­tabatur, dum Romana libertás, ut Troianus ille equus heroum copias, in utero ferebat eius perfectionis radices. Eas condiciones, eos praecipuos auctores, quibus per certos gradus ostendendos creverit; quaenam sint ab ubere Graecorum dictionis fonté depromta, quae vero his propria, usque ad Ciceronem, hoc est perfectum Romanao eloquentiae decus bre­viter hine persequemur. í) Cic. De Orat. I. 5. — 2) Cic. Orat. 37. — 3) Cic. Orat. 39. — Cic. Orat. 21. — 5) Cic. Orat. 28. — 6) Cic. Orat. 28. — ?) Cic. De Orat. I. 8. — 8) Cic, Orat. 29. — 9) Cic. De Orat. I. 21. — 10) Cic. Orat. 29.

Next

/
Thumbnails
Contents