Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

10 men, ut non sit una scientia, qua compararentur, sed ceteras artes et studia in subsidium suae assuraat. Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta ina­teries, omnia quesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse de­bent. 1) Quodsi qua autem ignoret, sedulo ab iis, quorum ea sint stu­dia, cognoscere debet. Socratico nutu, qui plurimum in hominum factis eontemplandis et ad animi motus reducendis versabatur, ductus fuisse videtur, ut in alte­ro libro de affeetibus verissimi philosophi ingenio iisque concitandis tam copiose disserreret. Minorem in tertio curam dispositionis, verborum or­natus (A^jt?) et pronuntiationis (vjióxqiöis) adhibet, quum et illis princi­palibus haec postposuerit et Isocraticae et Sopistarum eloquentiae vanuin nitorem plus iusto curae esse viderit. Natura ipitur in animo posuit artem, quae (frrjTOQixií) est nsi&ovg óíjfiióvgyós, 7) ővvcí/iig jtegl éxaőTov íf-ícapíjffet ró évdt^úiuvov ni&avóv, 6) bene dicendi scientia. 4) Ciceronis mens optime ex officio, quod oratori imponit: dicere apposite ad persuadendum, 5) et ex fine: persuadere dicti­one, 6) fidem facere, 7) ad sententiam suam aliquem perducere, coniicitur. Est itaque facultas ad persuadendum accomodate dicendi. Aristoteles ac­curate declinavit persuasion'em nominare, ne tunc tantum finem assecu­tum esse oratorem perhibere videatur si, quod oratione voluit, effece­rit. Intellexit enim saepius íieri, ut abhibita omni orationis virtute ta­men voti compos non sit orator. Sicut ars medicorum, ita neque haec nostra est in eventu posita. 8) Et Quintilianus Aristotelis sensum in defi­nitione sequebatur, idcirco mancam quasi protulit, quum nulla certitu­dine fines proposuerit. At neque Cicero in eventu artem collocat, stu­dium tantum officiumque ad eventum dirigit. Sit igitur nobis eloquen­tiae ars dicendo persuadendi faCultas. Frequens usus aluit; ex usu constituta sunt praecepta, natum est artificium, quod complectitur omnia, quae observatione in unoquoque loquenti optima cognosci, disquisitionibus inveniri poterant. Statuitur, quo ordine oratio procedet: primam esse cognitionem et commendatio­nem, at animi alliciantur, atque considerandum sedulo, quo principio res uti praecipiat; sequi narrationem cavendumque, ne obscura haec pars sit, quum ea narratio obcaecet orationem; alia, si semel obscurius dixe­ris, posse alio loco dici planius, narrationis vero unum tantum in causa locum esse; causam poni tertio, in quo, quid in controversiam veniat, videndum sit; suggerenda esse firmamenta causae coniuncta infirmandis 1) Cic. De Orat. III. 14. — 2) Corax inter Artium Scriptores. Spengel. — 3) Aris­tot. Rhet. I. 2. — Quintil. II. 15.. 34. — 5) Cic. De invent. I. 5. De Orat. I. 31., I. Gl. _ 6) Cic. De invent. I. 5. — ') Cic. Partit. Orat. 2. —») Arist. Rhet. I. 1. Quintil- » II. 17. 23.

Next

/
Thumbnails
Contents