Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

5 Nr. 333. Festum Sancti Joseph, II Beatissime Pater, Episcopi Regni Jugoslaviae, ad pedes Sanctitatis Vestrae provoluti, ea quae sequuntur exponunt: Ad normam canonis 1247 parag. 1. inter dies festos sub praecepto in universa Ecclesia enumeratur etiam festum Sancti Joseph, Sponsi B. M. V. Attamen ad normam eiusdem canonis parag. 3. sicubi aliquod e festis ibi enumeratis legitime sit abolitum, nihil inconsulta Sancta Sede innovandum est. In pluribus Jugoslaviae dioecesibus dies Sancti Joseph uti festum sub praecepto cele­bratur, dum e contra in aliis dioecesibus legitime abolitum est; ita in dioecesi Zágrábién., Spa- laten., Belograden., Djakoven., Ragusina, Ca- tharensi, Sebenicensi (cum Administr. Apóst, olim Jadrensi), Administr. Apóst. Bačiensi. Episcopi Jugoslaviae, prospectis omnibus ad rem facientibus, suppliciter rogant Sancti­tatem Vestram, quatenus benigne disponere dignetur, ut festum Sancti Joseph, Sponsi B. M. V., qua festum sub praecepto extendatur ad omnes Jugoslaviae dioeceses. Rationes sunt sequentes: 1. In universa Ecclesia hoc festum uti de praecepto celebratur. 2 In pluribus dioecesibus Jugoslaviae, uti dictum est, similiter sub praecepto celebratur. 3. Dispositiones nostrarum legum civilium idem festum agnoscunt pro officialibus Status et pro scholis. 4. Plures catholici, tam sacerdotes quam laici, hoc cupiunt. Et Deus, etc ... * Ex audientia Sanctissimi diei 20 novembris 1939. Sanctissimus Dominus Noster PIUS Divina Providentia P. P. XII., audita relatione infra- scripti Cardinalis Sacrae Congregationis Concilii Praefecti, benigne pro gratia iuxta preces an­nuere dignatus est. F. Card. Marmaggi, Praefectus m. p. J. Bruno, Secretarius. * Pretsjedništvo Bisk. Konferencija Br. 462/BK/1939 Preč. Apostolskoj Administraturi Subotica Čast mi je poslati gornji Reskript Sv. Kon­gregacije Koncila s molbom da ga preč. Naslov uzme na znanje i objavi svojim vjernicima. Zagreb, 15 siječnja 1940. Nadbiskup: Alojzije Beatissime Pater, Administrator Apostolicus Bačiensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, ea quae sequuntur exponit: Per Rescriptum N 230/39, S. Congregatio Concilii ita disponere dignata est, ut festum S. Josephi, Sponsi B. M. V. d. 19 martii, in nostris quoque regionibus qua festum de praecepto dein celebraretur. Cum autem incolae huius dioecesis maxi­ma ex parte carnibus vescerentur et cum aca- tholicis commixtim degerent, eadem S. Congre­gatio sub N. 2032/38 dipensationem a lege je- iunii et abstinentiae concessit ad quinquennium pro festis suppressis, etiam tempore quadragesi­mae, ideoque Episcopus Orator e rationibus su­pra adductis, enixe petit ut dispensatio ajeiunio et abstinentia pro tota dioecesi etiam ad festum S. Josephi, ulterius jam sub praecepto celebran­dum, extendatur. Et Deus etc . . . * Sacra Congregatio Concilii, attentis expo­sitis ab Admininistratore Apostolico Bačien , ei­dem benigno tribuit facultates iuxta preces ad quinquennium. Datum Romae die 20 Februarii 1940. J. Bruno P. Card. Marmaggi Secretarius Praefectus. Die 25. februarii 1940. in Dominica 111 Quadragesimae, moneantur fideles de anniver­sario electionis SS. D. N. Pii PP. XII. sequenti sollemniter celebrando. Die 3. martii (Dominica „Laetare' ) Missa parochialis, quantum fieri potest sit sollemnis, vel saltem cantata: haec Missa erit de Domini­ca „Laetare" (votiva non permittitur) cum com­memoratione electionis Summi Pontificis sub una conclusione; (2 et 3 oratio „A cunctis" et „Omnipotens" omittuntur). Post Missam „TE DEUM" cum oratione pro PAPA. In sermonibus fiat mentio Papae, quod etiam in reliquis sermonibus observetur, si plures in eadem ecclesia habentur. * S. Sedes Apostolica novissime indulsit, ut die 3. martii a, curr. (Dominica „Laetare") rati­one „Festi Papae", in omnibus ecclesiis parochi- alibus Missa votiva sollemnis de die „Creationis Summi Pontificis" celebrari posset, cum comme­moratione Dominicae. Suboticae, die 28 febr. a. 1940. 1 * Nr. 951. Dispensatio a jejunio festo S. Joseph, Nr. 502. Anniversarium Electionis Pii PP. XIL

Next

/
Thumbnails
Contents