Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
7 Nr. 1865. Epistola Pii PP. XII. ad Card. Secr. Stat. pro~pace exoranda. 111. Superiore anno, cum caelum tetris infuscabatur nubibus, atque armorum clangor, minitantium bella, trepidos tenebat omnes, Nos, qui filiorum maerores anxitudinesque paterno participamus animo, tibi litteras dedimus, quibus per te christianos omnes adhortabamur ut, mense maio proxime adventante, ad magnam Dei Parentem idcirco preces funderent ac vota, ut eadem benignissima Mater Filium suum, ob admissa tot scelera offensum, nobis miseris conciliaret, utque, discrepantibus rationibus iure compositis sedatisque animis, populorum concordia redintegraretur. In praesens vero, rebus in deterius versis, cum saeviens bellum exardescat, iamque paene innumeras rerum iacturas doloresque peperit, facere non possumus quin iterum omnes enixe obtestemur, quotquot ubique terrarum habemus filios, ut per proximum mensem, Deiparae Virgini dicatum, ad eius aram cotidie adeant, suppliciter deprecaturi. Norunt profecto omnes Nos, inde ab exoito bello, nihil reliqui fecisse ut, quibus rationibus potuerimus — cum publicis documentis orationibusque, tum de re colloquendo tractandoque — ad pacem atque concordiam renovandam, quae iustitiae fulcimine niteretur ac mutua fra- ternaque perficeretur caritate, adhortaremur omnes. Ac tibi, Dilecte Fili Noster, qui tam prope Nobis ades in universa Ecclesia gubernanda, intimaque consuetudine uteris Nostra, probe cognitum est belligerantium populorum doloribus angoribusque tam vehementer Nos affici, ut illa in hanc rem Apostoli Pauli verba geminare liceat Nobisque tribuere: „Quis infirmatur, et ego non infirmor?" Praeterea non modo ob ea, quae in dimicantes gentes teter- rima mala ingruunt, summa maestitia Noster oppletur animus, sed ob discrimina etiam, formidolosiora cotidie, quae in ceteras quoque Nationes impendere videantur. Atsi, ut diximus, nihil praetermisimus, quidquid humanae opis est humanique consilii, ut hunc detrimentorum cumulum removeremus, summam tamen spem Nostram in eo reponimus, qui unus omnia potest, qui terram sua palma concludit, cuiusque in manibus sunt et populorum sortes et eorum- dem moderatorum mentes voluntatesque. Quapropter omnes cupimus Nostris precibus suas item preces quodammodo inserant, ut misericordiarum Dominus quantocius potenti nutu suo aerumnosae huius procellae finem maturet. Quandoquidem autem, ut divus Bernardus asseverat, „sic est voluntas eius (Dei), qui totum nos habere voluit per Mariam", ad Mariam confugiant omnes, ad eius sacratissimam aram preces, lacrimas, dolores afferant, ab eademque lenimenta ac solacia petant. Quod semper maiores nostri, ut historia loquitur, in trepidis rebus dubiisque temporibus, uberi cum fructu, facere sollemne habuere, id et nos in praesentissimo periculo, quo angimur, fidentes eorum vestigia ingressi, peragere ne desistamus. Tanta enim Beata Virgo apud Deum pollet gratia, tanta apud Unigenam suum potentia fruitur, ut quisquis, egens opis, non ad eam recurrat, nullo is alarum remigio, ut Aligherius concinit, volare conetur. Ea siquidem potentissima Dei Parens est, et quod dulcissime sápit, nostra itidem amantissima Mater; quapropter suave nobis omnibus esto in eius tutelam fidemque nos recipere, in eiusque materna bonitate conquiescere. At peculiari modo optamus, Dilecte Fili Noster, ut iterum per proximum mensem candidae puerorum puellarumque multitudines, supplices stipent sacras Virginis aedes; eademque deprecatrice ac sequestra pacis, populis ac gentibus omnibus a Deo pacata tempora impetrent. Ad altare caelestis Matris cotidie conveniant, ac, positis genibus elatisque manibus, cum precibus flores offerant, flores ipsimet mystici Ecclesiae viridarii. Magnam Nos utique in eorum supplicationibus spem reponimus, quorum „angeli... semper vident faciem Patris", quorum adspectus ipse innocentiam redolet, et in quorum vividis oculis aliquid videtur caelorum luminis refulgere. Novimus enim Divinum Redemptorem peculiari eos caritate complecti, ac sanctissimam eius Matrem teneriore eos benevolentia diligere; novimus insontium preces superna penetrare, divinam exarmare iustitiam, ac caelestia sibi ceteris- que impetrare munera. Quadam igitur pia inter se precum contentione instituta, rem supplicando urgere etiam atque etiam iidem ne desistant, illius promissionis memores: „Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis." Ac faxit benignissimus Deus, tot comprecandum vocibus, innocentium praesertim puellorum, ad misericordiam permotus, ut, sedatis coniunctisque fraterno amore animis, ac recto ordine compositis tranquillatisque rebus, quam primum pacis iris felicioraque tempora humanae consortioni affulgeant. Tu vero, Dilecte Fili Noster, velis haec vota atque hortamenta Nostra, aptiore quo duxeris modo, cum omnibus communicare, imprimisque cum sacrorum Antistitibus totius catholici orbis, quos semper voluntati Nostrae deditissimos experti sumus, quorumque pastoralem sollicitudinem tot rationibus exploratam habemus. Interea autem, divinorum munerum auspicem, paternaeque voluntatis Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis singulis universis, qui hortationi huic Nostrae libenti parebunt animo ac nominatim carissimorum Nobis puerorum phalangi, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae, d. 15. m. apr. a. 1940....