Bács megyei püspöki körlevelek, 1939

5 II. Clero populoque Bačiensi ffleli salám et pacem io Domino! Perdolenti corde Vobis nuntium tristissimum, in Dei ordinatione tamen acquieti, notum facere compellimur, quod Beatissimis Pater. Piis II. Poitifex Maius ) anno aetatis suae 82. sacerdotii 60 et pontificatus 17. die 10. febr. a. 1939. sanctis misteriis rite munitus vivendi curriculum religiose confecit; natura ipsa hominem consumpsit, spiritus ejus ad beatam immortali­tatem demigravit et memoriam vitae suae in terra in operibus reliquit. Moestissimo corde commemo­ramus mortem ejus, qui Nobis pro­tector clementissimus fuit, quique suo placito copias juste dividens possibilem effecit ulteriorem evolu­tionem ecclesiae curis Nostris con­creditae cuique peregrinantes regio­nis nostrae fidelitatem suam ite­rata vice exhibuerunt et ab illo benigne recepti paterno ejus affectu fruebantur. Sanctitas Sua mittens benignas litteras ad Synodum Bačiensem pri­mam omnibus sacerdotibus sugges­sit, ut uno nisu, una conspiratione, uno studio, ac pari merito vigorem disciplinae servaremus, ut ad incre­menta proveheretur virtus et omni bono opere ditesceret. In Actione catholica laicos in­vitavit ad cooperationem in aposta- latu animarum et qui ecclesiam e factionum certamine vindicare voluit, quique suo elogio „Pax Christi pro regno Christi”, consequenter etiam ultima voce sua pacem requirebat, a vicissitudine temporum contentio­nem recepit. Beatissimus Pater, Pius Papa XI. vere meritus est, ut nos eum in corde nostro custodiremus et ad a- ram in votis comprehenderemus, ut e Cathedra s. Petri ad sedem immor­talitatis a Christo suo reciperetur. Ad exsequias et quoad agendi modum, pro futuro quoque valituros, qui sequuntur ordines disponimus et mandamus.

Next

/
Thumbnails
Contents