Bács megyei püspöki körlevelek, 1939

— 17 — Ir |r 5. Unio Cleri Subsidiaria proprias habet suas rationes et easdem reddit Rss. D. Franciscus Tamás, Assessor consisto- rialis, praelegendo protocollum Consilii UCS. quod in Litteris circularibus sub nro 4340. jam publicatum est. Coetus consultorum propositas ra­tiones ratihabet, praeliminationem approbat eam- que exsecutioni mandat. 6. De pretio Dotis disserit 111. D. Blasius Rajié, vicarius genera­lis documenta adferens, ex quibus patet, pre­tium auri solidi unius grammatis die 1. oct. in commercionali ratione per kilogrammata nu­merata 85. Den. per grammata dividendi vero 91 Den, fuisse; cum vero taxae stolares ad normam procanonis Codicis Bačiensis 379. c) juxta pre­tium auri regantur, ex consulto Coetus Consul­torum pro anno 1940 taxae sequentes statuuntur: a) Dos in taxis stolaribus, nisi stola a ca­pitalibus vel pio muneribus interessé fidelium non habentibus percipiatur, retinet fundamen­tale suum pretium 30 Den.; item etiam Congrua cooperatorum computatur. b) In dispensationibus petendis et taxis pro iisdem solvendis Dos per 84; Triendos per 28 Den. computatur; dispensationes in bannis tamen per 20 Den. solvuntur. c) In novis fundationibus Missarum Dos per 84 Den. calculatur, in Missis reductis tot intentiones numerantur, quoties 28 Denarii in summa annuariorum censuum (6%) inveniuntur. 7. De praecavendis pro temporibus quae praevidentur, praesuscipienda proponit Rss. D. Dr. Egerth Jacobus, Abbas; consilia e- jusdem quoad personas, jurisdictionem, functio­nes et res sacras et profanas referuntur; invia- tiones jam in Coronis perlectae per novas quae­stiones decidendas suo tempore supplebuntur. 8. De Pastoralis Theologiae objectis quaestiones pertractantur. a) 111. D. Blasius Rajié, refert monita de communionibus indignis praecavendis. b) Rss. D. Franciscus Tamás facultatem petit absolvendi a censura propter abortum in­cursa etiam pro tempore Adventus, sicubi tem­pus communionis paschalis dilatatum est; ra­tionibus adlatis discussis procanon 305 c) com­pletur ordine sequenti; textus novus literis cur- sivis imprimitur: 1. Vicarii foranei et sodales Coetus Con­sultorum toto anno et qui parochorum nomine in jure censentur, tempore Paschali et Adven­tus usque ad finem octavae festi SS. Nominis Jesu; eadem facultate augentur vicarii, qui in propria ecclesia funguntur. 9. Statuta prosynodalia circa examina triennalia et synodalia complenda proponit Adm. Rev. D. Paulus Bešlić, consultor; consilia ejus­dem in nomine Examinatorum prolata ab anno 1940. obligantia decernuntur et in Litt. circ. pro­mulgantur; iisdem tanquam decretis prosynoda- libus procan. 355—356 Codicis Bačiensis com­pleantur: Ad Pc. 355 b) „Si quis non praescripto modo vestitus advenerit, examinibus non ad­mittetur; qui catechismum nesciverit, censebitur in examine calculo non approbato." Ad Pc. 355 b) 2: „Sermones, quos exami­nandi substernere debent, prius a parochis assig­nandi sunt.“ Ad Pc. 355 c) „1° Si quis examini repeti- torio autumnali sine consensu Ordinarii se non subjecerit, ex thematibus, quae corrigere debu­erat, examinabitur anno, quo haec eadem the­mata objectum examinis ordinarii erunt; quo usque in Cc. non progreditur." Ad Pc. 356 „Examen synodale ex thema­tibus practicis subiri potest anno a theoretica parte ejusdem elapso." Ad Pc. 356 a) „1° Examen ex parte practica (censurae) separatim et coram universa commissi­one periclitabitur." „2° Si quis in omnibus triennalibus examini­bus ex omnibus disciplinis calculum laudabilem adeptus fuerit, titulo academico „Senioris" nota­bitur; dispensabitur a theoretica parte examinis synodalis et jus habet subeundi examen syno­dale ex solis censuris anno elapso post examina triennalia." Pc. 356 c) mutatur et erit: „Disciplinae partis theoreticae in examine synodali dividun­tur in duas classes: I. classis constituitur e Theologia Fundamentali, Morali et Pastorali; II. classis e Dogmatica Speciali, Jure Canonico et CB; unaquaeque classis constituit materiam examinis unius anni". 10. Inter Eventualia in consilium venerunt sequentia proposita: a) Rss. D. Antonius Skenderović, Came­rarius S. S. petit, ut pretium signorum pro Con­gressu Somboriensi ad parochialia officia di­missorum, cum eadem ex neglectu eorum non sint venumdata, ad rationes singulorum trahs- agantur; petitio approbatur. b) Adm. Rev. D. Michael Werner, Vi­carius foraneus, refert Manuale rituum typis traditum esse, idque ad festa Paschalia conficiendum sperat; officia parochialia exem­plaria juxta numerum sacerdotum minime duo accipient, ceteri vero juxta petitum et ad proprias rationes accipere poterunt; Cae- remoniale et liber functionum sequentur. c) Referente Rss D. Dr. Jacobo Egerth, Abbate, officia parochialia monentur, ut matri­culas usque ad 15. jan. describere satagant item

Next

/
Thumbnails
Contents