Bács megyei püspöki körlevelek, 1939

14 ­Nr. 3800. Congressus Christi Regis in Sombor. Nr. 4330. Facultates renovandae. Nr. 4335. Collatio s. ordinis Presbyteratus. Quod peracta solemnitate jam in facie loci peregimus, in actis Circularium dioecesanorum quoque defigere desideramus et renovamus et grato animo agnoscentes interpretamur sensum de splendido eventu solemnitatis, quae in ho­norem Christi Regis in Sombor die 6. aug. a. c. a solis viris celebrata est. Etiam ephemeri­des rei catholicae minime propensae calcula- verunt viros plus quam 30 000 adfuisse. Solem- nis exitus manifestationis et gaudio et testimo­nio est, religionem catholicam, agitatione adver­sariorum non obstante, in corde nostrorum vi­rorum et juventutis tota pietate adhuc vivere et, simulae sacerdotes in religiosa collaboratio- ne concordiam colere satagunt, vocem pasto­rum suorum audire promptos se ostendunt. Du­bitantes confirmati, tardi ad agendum animati sunt et quod maximo solatio esse potest nobis in Christo fratribus, omnes nostros fideles, quamvis in quatüor nationes dispartiti, sub tutela Ecclesiae ad actionem catholicam cooperari velle. Omnibus, qui sua collaboratione succes­sum felicem promoverunt, in nostris his publi­cis actis grates agimus, gloriam autem et ho­norem Christo Regi tribuimus Suboticae, die 10. augusti a. 1939. Facultates, quae ab Ordinario triennio 1936—39. concessae sunt, fine anni exspirabunt; heic pertinent praesertim facultas Missas binan- di et jurisdictio extraneis sacerdotibus data; me­mores fiant adm. Rev. DD sacerdotes interessé habentes, ut renovationem facultatum, usque ad 1. decembris ab Ordinario petant. Suboticae, die 1. novembris a. 1939. Festo SS. Petri et Pauli sequentibus dia­conis contuli s. ordinem presbyteratus; Petrus Fernbach, Ladislaus Gere, Joseph Pašić, Alexander Pálinkás, Rudolohus Tiefen- bach, Antonius Šabić, Franciscus Wiirtz. Die vero 13 augusti: Thomas Bukvić, Vin- centius Török, Michael Wildinger. Suboticae, die 15. augusti a. 1939. Anno currenti in sequentibus locis admi­nistravi sacramentum s. Confirmationis: Die 14 maji in Novi Sad I. et Novi Sad II., 15 maji in Novi Sad IIIV Kisač et Ottomajor, 16 maji in Novi Futog et Čib, 17 maji in Tovari- ševo et Obrovac, 18 maji in Bačka Palanka et Nova Palanka, 19 maji in Bukin et Bačko No- voselo, 20 maji in Plavna, Bodjani et Vajska, 21 maji in Bač et Selenča, 28 maji in Suboti- ca I , 3 junii in Čurug. 4 junii in Žabalj et Mo- šorin, 5 junii in Titel et Lok, 6 junii in Budi­sava et Kać, 7 junii in Temerin, 8 octobris in Sombor, 9 octobris in Parabuć et Nova Gaj- dobra, 10 octobris in Gajdobra. Suboticae, die 18. octobris a. 1939. Joannes Nuszpl cooperator in Kula nomi­natus est administrator in spiritualibus in Čib. Vicarii constituti sunt: Maitinus Szobonya cooperator in Novi Sad B. M. V. in Senta s. Antonii, Gabriel Crnković vicarius in Kelebia pro vicario in Durđin et pro custode bonorum ABAe, Eugenius Fábry coo­perator in Senta s. Stephani in Senta s. Francisci. Cooperatores translati s unt: Stephanus Ognjanov ex Subotica s^Rcchi ad Čonoplja, Ludovicus Matkovič ex Zedník ad Subotica s. Rcchi, Marcus Kovačev ex Čo­noplja ad Subotica s. Georgii, Paulus Molnár ex Tavankut ad Subotica s Petri, Joannes Ko­pasz ex Subotica s. Petri ad Novi Sad B. M. V., Marcus Kopunović ex Novi Sad B. M. V. ad Bačka Topola. Michael Boja ex Bačka To­pola ad Bajmok, Tiburtius Djurić ex Bački Mo­nostor ad Novi Sad B. M. V., Fridericus Milla ex Bački Brestovac ad Odžaci, Joannes Lohr- bach ex Srpski Miletić ad Krnjaja, Franciscus Soltész ex Bačka Topola ad Kula, Jacobus Ei- chinger ex Čib ad Apatin, Silvester Sándor ex Oromheđeš ad Horgos, Petrus Schröder ex Apa­tin ad Srpski Miletić. Neopresbyteri dispositi sunt: Ladislaus Gere ad Temerin, Petrus Fern- bach ad Zednik, Alexander Pálinkás ad Subo­tica-Kelebia, Joseph Pašić ad Plavna. Antonius Sabić ad Bački Monostor, Rudolph Tiefenbach ad Bački Brestovac, Franciscus Würtz ad Bač­ka Topola, Thomas Bukvić ad Sonta, Vincen- tius Török ad Mali Iđoš, Michael Wildinger ad Tavankut. Suboticae. die 1. novembris a. 1939. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 4336. Administratio S. Confirmationis Nr. 4338. Mutationes personales.

Next

/
Thumbnails
Contents