Bács megyei püspöki körlevelek, 1938
6. Adm. Rév. D. Julius Aczél, vic. fór. districtus Kulaensis nota reddit statuta, quae ad usum Tymbriorum ecclesiasticorum spectant; abhinc officia omnibus documentis et extractibus, eisdem quoque post a. 1895. quae ad extra eduntur, non tymbria status, sed tymbria ecclesiae applicabuntur; stigmata vero dioecesana, SOs solis officiosis documentis apponuntur, quae ad forum civile non eduntur, sed ad internum usum ecclesiae destinantur, uti sunt documenta matrimonii ecclesiastici, correctiones matricularum, legitimatio prolium et cetera acta infra ambitum dioecesis adhibenda. Tymbria et statuta quoad usum eorum proxime ad Officia parochialia dimittentur. Ad- plicabitur brevis inviatio pro usu Tymbriorum; quibus acceptis lex de Tymbriis ecclesiasticis adhibendis statim vigore obligato valebit. Omnes proventus sive ex SOs sive ex Tymbriis ad UCS pertinebunt; Tymbriorum verbum abbreviatur literis: Tim; ratio de Tim reddetur per Tabulam mensilem more solito. 7. De Aerario ecclesiastico obligative inducendo disserit Adm. Rev. D. Paulus Bešlić praefectus Institutorum dioece- sanorum; ordo pro Aerario manipulando in Litteris Cire. 1/38 sub nr. 538. jam publicatus est; eidem addendum proponit, ut in communitatibus, ubi plura Oeconomica Consilia funguntur, quae eosdem proventus inter se dividendos percipiunt, de usu Aerarii rationem in separata Tabula, cetera officia vero infra ambitum Diarii Officii parochialis reddant. Decanorum erit, occasione visitationis inspicere et Ordinario referre, an in qualibet parochia habeatur distincta cista triplici clave provisa (pc. 395 c) et an in ea aes paratum PO et OC custodiatur; revisioni huic syndici et primores OC adesse debent. 8 De lege abstinentiae et jejunii et Communionis paschalis textum ordinis juxta facultates quinquennales exaratum proponit Rss. D. dr. Jacobus Egerih Abbas et vic. for. districtus Apatiniensis ei- demque additur ordo de communione paschali observanda; textus exaratus et probatus typis edetur et cum ceteris publicandis Festo Epiphaniae in ecclesiis sine ulteriori interpretatione praelegetur et loco opportuno affigetur. Textus publicandorum in linguam vernaculam transferendus invenitur in Directorio anni pag. 27; eidem additur ordo abstinentiae et communionis paschalis. 9. De Congressu Catholico in Sombor celebrando sua proposita refert Rss. D. Antonius Skenderović Camerarius S. S. et ex consulto ejusdem commissio organizatoria ex quinque Decanis eligitur; eorumque erit quamprius in Sombor convenire et particulares dispositiones statuere, quae omnibus Officiis parochialibus ad effectum sine mora deducendae notificabuntur. Manifestatio haec catholica omnibus fidelibus tam sacerdotibus quam lai- cis instantissime mandatur. 10. Inter eventualia proponuntur consilia sequentia: a) Pretium Dotis currens ex proposito 111. Dom. Blasii Rajić statuitur in Denariis 57 et hinc: pro taxis stolaribus retinetur pretium Dotis fundamentalis 30 Denar.; eadem numeratio valet etiam pro Cc; pro ceteris vero muneribus, pro dispensationibus, pro Missis reductis et novis fundationibus computabitur Dos secundum pretium ejusdem mercantile per 57 Denarios, Triendos vero per 19 Denarios. b) Referente Adm. Rev. D. Michaele Werner vic. for. St. Kanjižaensis districtus, completur pc. 393: Indicarium abbreviationum per conspectum conficitur et typis datur; Signatura earum ex primis literis verborum paratur quae sunt notae numerales in pc. 393. indicatae. c) Schematismus pro anno 1939. in lucem edetur, pagellae pro datis colligendis suo tempore ad officia parochialia dimittentur. d) Aedes aestivae pro rustificatione cleri et alumnorum in praedio jam empto Sv. Križ in Slovenia aedificabitur, si per tempus hiemale sufficientia media in tutum reddentur. e) Ad Eucharistiam quam securius custodiendam proTabernaculis in futuro nonnisi „arcae ferreae" concedentur; pro novis condendis et veteribus transformandis consilia describentur. f) Ex relatione moderatoris Unionum mis- sionariarum Rss. D. dr. Stephani Tumbas clero cujus interest notificatur: In Litt. Cire a, c. III. p. 8 nro 2000. D) publicata est resolutio S. Congregationis de Propaganda Fide, qua favores spirituales sodalibus Unionis Cleri pro Missionibus concessi restringuntur; favores ante 1. apr. a. 1933. concessi ulterius quoque perdurant iis adseriptis, qui re- stantias suas usque ad finem a. c. solverint et pro singulis annis usque ad finem anni 1937. senos Denarios (6—6), pro a. vero 1938. duodecim (12) Denarios ad Rss. D. Moderatorem in Bač miserint; symbolae supra 12 Denarios submissae tanquam dona Propagandae fidei habentur: iidem adseripti velint simulae datum et numerum adseriptionis assignare. Quae omnia coram Ordinario pertractata, ab Eodem rata exsecutioni mandantur.