Bács megyei püspöki körlevelek, 1938
— 22 De libris rationum. Nr. 4140. Nr. 4126. Obitus Steph. Gauder. Nr. 4127. Obilus Ant. Csincsek. In Diario consignantur positiones rationum per annum occurrentes et rationibus probatis in conspectu habetur aes paratum ad annum sub- sequentem transferendum; subjecta vero peculii in libris fundationum conscribuntur et conspiciuntur. Libri Matrices, in quibus fundationes huc usque conscriptae erant, non respondent rationibus prouti nunc temporis computantur; ideo necesse esse videtur, ut fundationes in novis libris secundum statum qui nunc est consignentur. Ex Libris auxiliaribus primo juxta pc. 446 conficietur Regestrum Missarum fundatarum. Graphes typis datae his Litteris adplicantur et Venerabiles administratores peculii ecclesiastici rogantur, ut prius adnexas inviationes diligenter perpendere et fundationes consignatas ad Curiam in iisdem coopertis obvolutas remittere studeant; pagellae ceterorum librorum deinceps dimittentur. Suboticae, die 19. augusti a. 1938. Animam R D. Stephani Gauder cooperatoris Kolutensis, qui die 1. maji a. c. aetatis suae 59. presbyteratus sui vero 35. diem supremum obiit, commendamus omnes in fervidis ad aram precibus Illi, cujus misericordiae non est numerus. Suboticae, die 10 majii a. 1938. A. R. D. Antonium Csincsek, parochum Doroslovoensem, anno aetatis suae 54. et presbyteratus 30 die 18. maji in Domino mortuum esse significantes sacris oblatis adprecemur, ut animam ejusdem sacerdotis in tutelam recipiat illa B. Maria V. cujus sacellum in vita custodiebat. Suboticae, die 25. majii a. 1938. A. R. D. Joannem Sülő administratorem Starakanjižaensem ad s. Paulum die 8. junii a. c. anno aetatis suae 56. et presbyteratus 34. de vita decessisse significantes animam ejusdem piis Fratrum suffragiis commendamus. Suboticae, die 15. junii a. 1938. A. R. D. Joannem Horváth, parochum Starakanjižaensem ad s. Angelos, parochum consultorem post longiorem exemplari patientia toleratum morbum anno aetatis suae 55. et presbyteratus 32. die 3. julii ad aeternitatem evocatum esse Venerabili Clero cum eo significo, ut sacerdotes pro refrigerio animae defuncti con- sveta sacra persolvere meminerint. Suboticae, die 10. julii a. 1938. Animae A. R. D. Julii Rogiener, qui anno aetatis suae 60. presbyteratus 37. die 8. julii sacris exercitiis eodem die absolutis, repentina morte e vivis ereptus est, ad aram suffragio mutuo praescripto succurramus. Suboticae, die 15. augusti a. 1938. Quatuor parochiae orbatae factae sunt suis parochis: Stara Kanjiža ad SS Angelos Cust.; St. Kanjiža ad S. Paulum; Doroslovo et Kucura. — Sacerdotes haec parochialia beneficia adipisci cupientes desideria sua ad Curiam ABAe usque ad 25. VII a. c aperire velint. Suboticae, die 15. julii a. 1938. Parochia Sonta, Adm. Rev. Dom. Petro Littvay parocho consultore et sacerdote jubilari resignante, vacua facta est; beneficium ejusdem acquirere cupientes desiderium suum Ordinario usque ad 8 sept. notum facere velint. Suboticae, die 20. augusti a. 1938. Ludovicus Budanović Episcopus. Apostolicus Bačiensis Administrator. Obitus Joan. Sütő. Nr. 4128. Nr 4129. Obitus Joan. Horváth. Nr. 4131. ,Obitus Jul. Rogiener. Nr. 3355. Concursus pro parochiis: St. Kanjiža ad Ss Ang , St. Kanjiža ad S Paulum, Doroslovo et Kucura Nr. 4160. Concursus pro parochia Sonta.