Bács megyei püspöki körlevelek, 1937
- 7 Coetus consultorum die 1. julii absolutus inter alumnos Seminarii adscivit quinque theologos et duos discipulos pro cursu gymnasiali; hinc anno sequenti scholari 54 alumni in disciplinis s. Theologiae instituentur et 11 discipuli in Seminario Travnicensi educabuntur. Refertur praelirninatio rationum pro anno sequenti retineturque ordo, ut theologi pro propria sustentatione per menses tercentos denarios conferant, taxas vero in facultatem theologicam inscribendi ex sumptibus communibus Seminarii solvantur; discipulis cursum gymna- sialem frequentantibus suppetiae suppleantur; ratio eas praebendi in Coetu proximo statuetur. Officium idem rationem reddit de acceptis et expensis quae anno scholari nuper absoluto pro studentibus s. Theologiae sunt facta, uti sequitur: Accepta in Denariis 1. A clericis soluta ............................. 124.220 2. Ex censu seminaristico Communitatum catholicarum ........................ 224.989 3. Ab ecclesiis (intent. Quatt. T.) . . 13.185 4. Ex subsidio rei publicae .... 61.800 5. Ex numo AB ..................... 13.660 6. Ex agris (Újvári, Martonoš) . . . 16.357 7. Ex donis, Kula............. 6.000 Summa acceptorum 470.211 Expensa in Denariis 1. Pro alimentatione ........................ 447.928 2. Ad subsidium occupatis in militia 5.400 3. Ad medicamenta ............................. 1.000 4. Ad diversa (subsidia, ad libros, taxas, vestimenta et cetera) . . . 8.566 Summa expensorum 462.894 Coetui Consultorum placuit praecipere Officio Rationum, ut restantiae Communitatum via fisci ecclesiarum supplerentur, a singulis vero theologis debita remansa exigerentur et de singulis eorum et omnibus conspectus usque ad proximum Coetum compilarentur et Coetui ad revidendum proponerentur. Suboticae, die 2. julii a. 1937. Editiones Catechismi ad mandatum Ordinarii Negotium Dioecesanum „Tena“ praesu- scepit easque Ordinariatus suas ex officio factas declarat et hinc alias editiones vel libros in scholis, praeter has, applicare non concedit. Anno currenti scholari „Tena“ edidit Catechis- mum elementarem, pro anno sequenti vero etiam ceteros libros edendos procurabit. Pretia librorum jam statuta, nota sunt, et pro pretio librorum transmissorum subscribens respondebit: ideo in parochiis subnotationes non cooperator, sed ipse parochus referat; novae emptiones, prioribus non solutis, nemini possunt exsecutioni dari; pretia statim sunt submittenda, alioquin „Tena“ huic Ordinariatui de debitis rationem reddet. Venditio Catechismi conductoribus et mercatoribus laicis in negotium committi non potest. Suboticae, die 1. octobris a. 1937. Ad parochiam in Mošorin vacuam complendam usque ad 15. julii a. c. concursus indicatur; nominatus pro salario accipiet: domum pro habitatione, per menses 800 Denarios pro sustentatione, et salarium secundum leges Cc; eisdem superadditur ad normam Cb stola; proventus agrorum vero supputari debet competentiis supralaudatis. Administrationem parochiae hujus obtinere cupientes suas preces usque ad 15. mensis julii ad Ordinarium submittere studeant. Suboticae, die 8. julii a. 1937. Sancta Sedes permisit, ut in anniversario mortis Regis Alexandri 1. etiam anno currenti (9. oct.) commemoratio fiat in ecclesiis modo praescripto: Cantatur Ps. „Miserere" cum „Gloria Patri" in fine; adduntur orationes: „Pro quacunque tribulatione" (Nr. 13) et „Pro quacunque necessitate" (Nr. 12.) et pro vivo Rege. Missa vel Libera non conceduntur. Suboticae, die 7. octobris a. 1937. Nr. 3000. Coetus Consultorum de clericis suscipiendis. Nr. 4600. Novae ediitones Catechismi. Nr. 2698. Concursus pro Mošorin. Nr. 4230. Anniversarium Regis Alexandri I.