Bács megyei püspöki körlevelek, 1936
- 14 Pro praeliminatione UCS-ae pro anno 1937. statuitur summa 46,439, cum vero adhuc ex annis prioribus restant 38,550 Den. non est opus sacerdotes symbolis pro UCS-a anno 1937. gravandi; commissio UCS-ae proponit, ut deficiens pars suppleatur ex reservato, quae ex annis prioribus remansit; quod Coetus Consultorum ratum fecit. 5. 111. Dóm. Blasius Rajié, vicarius generalis, memoriam fecit officii, quod Coetui Con' sultorum a Synodo datum s't, ut statuta Synodi celebratae in lucem edere quamprius studeat, ideo svadét, ut Codex statutorum Synodi Ba- čiensis typis per annum sequentem excudatur; conditiones a typographis propositas Coetus consideravit et Codicem statutorum Synodi primae Bačiensis ad rationes singulorum et omnium sacerdotum edendum esse decrevit. 6 De festis localibus scholarum, referente adm. Rev. Dom. Julio Aczél Dr. in consilium venit, ut et ab Ordinario et ab Officiis parochia- libus peteretur: ut in omnibus locis observatio ante-meridiei Commemorationis omnium Defunctorum obligata statueretur, item ut discipuli ad benedictionem s. Blasii et Cinerum mane in templo adducerentur, cetera vero specialia festa locorum in consensu cum scholari rectore statuerentur et praevie ad Ordinarium approbandi causa submitterentur; approbata propositione recursus ad Banum via directoris scholae loci mitteretur. 7. Relationem de Catechismo novo profert Rss. Dom. Antonius Vojnič Tunié; conceptum ejusdem novi Catechismi absolvit adm. Rev. Dom. Julius Aczél Dr.; revisionem ejusdem peregit commissio specialis; actio ulterior ad novum Catechismum compilandum et edendum Ordinarium manet. 8. De Actione Catholica promovenda a Coetu actum est secundum tres quae sequuntur theses: a) Anno 1937. Congressus eucharisticus celebrabitur in Stari Bečej festo Assumptionis B. M. V., quae in eadem urbe titulo Patronae ecclesiae colitur. b) De actione juventutis sub nomine Cru- cigerorum refert Rss. Dom. Jacobus Egerth Dr.; unio haec ecclesiastica paene in omnibus locis laudabiliter et diligenter colatur et summo studio propagetur. c) Universo clero commendantur folia catholica eorumque diffusio; pagellae pro Statu animarum concinnando typis jam excussae sunt. 9. Sacerdotum in Coronis omnium desiderium unisonum fuit, ut Ordinarius auctoritate sua urgeret, ut ritus et devotiones in omnibus parochiis uniformiter peragerentur; de hoc objecto pluribus vicibus in decretum venit, ut quatuor libri rituum et devotionum ederentur; et quidem: brevior ordo functionum parochialium titulo „Libri functionum", Liber devotionum poQuae omnia coram Ordinario pertractata pularium, Rituale dioecesanum et Caeremoniale; placuit dein Consultoribus statuere, ut assisten- tiae in missis et ceteris functionibus secundum assistendi modum, qui in dioecesi Coloczensi et Bačiensi vigebat ulterius quoque servarentur; assistendique caeremoniae describerentur et typis mandarentur a) Rss. Dom. Petrus Evetovié, officialis Collegii Tribunalis, profert supplementum ad Acta ABAe de Ordine functionum parochialium, quae jam a Commissione synodali Stara-Ka- njižaensi elaborata est et quae ad uniformis Cynosurae instar in omnibuf parochiis observari debet; specialia loci vero non nisi approbante Ordinario retineri poterunt; hic ordo etiam relationibus Visitationis Canonicae adjicietur; pertractatae et approbatae normae uniformitatis in AABA sub nro LXXXII. publicabuntur. b) Admodum Rev. Dom Michael Werner, vicarius foraneus Coetui proposuit Manuale parvum secundum Rituale Romanum redactum et formulis benedictionum auctum; Ordinarius Manuale rituum parvum, quod ab omnibus exspectatur, quamprius typis exprimendum jussit. c) Rss. Dom. Leonardus Hegedűs, Cam. S.S. decadentiam cantus ecclesiastici et hymnorum liturgicorum demonstrat; svadente eodem Coetus approbat, necesse esse revisionem librorum cantorum, inspectionem laborum eorum, cultivationem cantus ecclesiastici et populi; eidemque committitur ulterior actio, qua libros devotionum et cantionum ad usum fidelium accomodandos et edendos procuret. 10. Inter Eventualia pertractatae sunt propositiones ad Coetum Consultorum delatae; praesertim: a) Ad propositionem Consilii oeconomici ex Mol-Gunaraš pertractatus est ordo tributum ecclesiasticum imponendi fidelibus duplicis habitationis et praxis usque huc usitata servata est. b) Ad relationem Rss. Dom. Francisci Svraka, vicarii foranei, suppleta sunt statuta de coemeteriis catholicis per novum artum, quojus ecclesiae ad sua coemeteria per contractum cum singulis ineundum in tutum reddetur; textus ejusdem publicabitur in AABA sub nro LXXXIII. c) Pretium auri puri grammatis unius die 1. oct. anni currentis in commercio aequipara- batur 52 Denariis; Coetus consultorum perpenso quod pecunia in negotiis publicis non sit mutata, consilium coepit, ut pro anno 1937. pro computatione Dotis: in fundationibus constituendis pretium currens 52 Denariorum servaretur, in taxis dispensationum et in missis reductis pretium anni prioris 48 Den. haberetur, Triendotem computando per 16 Denarios; pretium stolare Dotis quod est 30 Denarii in stolaribus taxis et in Cc, ulterius quoque servatur. ab Eodem rata exsecutioni mandantur.