Bács megyei püspöki körlevelek, 1934

— 5 — Nr. 1800. Constitutio Apóst. Univer­sale Iubilaeum ad totum cath. orbem extendi­tur. III. Pius Episcopus Servus Servorum Dei universis christifidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Quod superiore anno universale extra or­dinem Iubilaeum indiximus ad undevicies sae­cularem memoriam recolendam peractae hu­mani generis Redemptionis, quodque iam feliciter ad exitum deductum est, id, elutis expiatisque animis et a „terrestris huius incolatus domo“ ad superna erectis, tot tantaque attulit beneficia divinaque solacia, ut temperare Nobis non pos­simus quin immortales Deo optimo maximo grates agamus. Vidimus enim per huius anni sancti decursum — quod quidem caelestis Nu­minis benignitati acceptum referimus — innu­merabiles paene filios singillatim turmatim in almam hanc Urbem confluere, eosdemque et coram admisimus et paterno alloquio recrea­vimus Idque ex omnium civium ordine factum: nempe ex operaria plebe, quae victum sibi co­tidiano labore comparat; ex optimatibus civi­tatumque primoribus, qui in difficillimis horum temporum condicionibus videbantur — exem­plum sane omni laude dignum — non tantum sibi sed suis etiam omnibus caelestem opem conciliare; ex iis, qui florenti aetate fruuntur atque ex iis, qui, senio prope confecti, romani itineris incommoda perpeti non recusarunt. Ne­que ex Italia tantum atque ex vicinioribus regi­onibus, sed ex transmarinis etiam terris conve­nerunt ac paene undique gentium; ita ut vetu­stissima Romae templa, sacra hypogea ac vel ipsae Urbis viae elatis resonarent canticis, quae fidelium turbae „ex omni lingua, populo ac na­tione" pientissime effudissent. Atque non ra­rum fuit, renovato veterum romaeorum more, homines ac mulieres cernere, pedibus longo itinere suscepto, Romam advenire, communem Patrem invisuros, suorumque commissorum ve-« niam impetraturos. Quos omnes paternis hone­stamus laudibus; eo vel magis quod, cum acer­bum, quo tam diu angimur, rerum oeconomi­carum discrimen nondum remiserit, peregrini ex hisce non pauci ad pium huiusmodi consi­lium ineundum deducendumque in usum, per­gravibus debuerunt difficultatibus occurrere eas- demque superare. Cum tamen non omnes, quibus cordi es­set, Romam contendere potuerint, ad amplissi­mos potiundos caelestis gratiae thesauros, id­circo consentaneum ducimus ut, ex Apostolicae Sedis more institutoque, quae hac in alma Urbe usque ad hodiernum diem civibus atque ad­venis patuit iubilaris veniae facultas, ea per in­tegrum annum ubique gentium vigeat. Quam ad rem salutariter assequendam, Ecclesiae ad­ministros adhortamur inprimisque Episcopos ut — opportunis habitis ad populum concionibus ac spiritualibus, ut aiunt, exercitiis sacrisque expeditionibus — christifideles quam plurimos ad sua cuiusque admissa per Paenitentiae Sa­cramentum eluenda et ad plenae huius indul­gentiae beneficium lucrandum rite praeparent omnique ope permoveant. Eosdemque moneant ut ad mentem Nostram supplices Deo preces adhibeant. Hanc vero ad mentem quod attinet, praeter ea, quae per Apostolicas Litteras „Quod nuper" commendavimus, ut nimirum debita ubique terrarum libertas Ecclesiae restituere­tur, ac populi omnes ad pacem, concordiam verique nominis prosperitatem revocarentur, hoc etiam cupimus ut christifidelium supplicationes studiose impetrent, ut perseverans nempe atque assidua Missionalium opera feliciora cotidie in­crementa capiat, ac dissidentes universi ad unum lesu Christi ovile auspicato reducantur. Huic praeterea mentis Nostrae proposito aliquid etiam adiicere placet, quod Nobis sum­mopere cordi est. Quandoquidem enim in re­gionibus non paucis teterrimi increscunt „athe­orum militantium" nisus, qui, in caeleste Nu­men temerario ausu rebellantes, nefandum illud atque scelestum effatum, suum veluti insigne, iactant: „Absque Deo, contra Deum!", idcirco valde opportunum putamus ut, per proximam piacularis huius anni ad universum catholicum orbem prorogationem, gravissima eiusmodi iniu- ria, divinae Maiestati illata, precando expian- doque pro facultate resarciatur. Id faciant, quae­sumus, christifideles omnes: id scilicet a mise­ricordiarum Patre contendant, ut formidolosi ho­rum pravorum hominum conatus, qui non modo religionem quamlibet, sed civilem etiam cultum verique nominis urbanitatem subvertere enituntur, tandem aliquando remittant atque in­cassum recidant. Id etiam suis precibus suis­que piaculis impetrent, ut humani generis

Next

/
Thumbnails
Contents