Bács megyei püspöki körlevelek, 1934
— 18 a) Si fundationes passivae capitalia renumeraverint, solutio in rubrica „ex diversis" sub proprio signo (Cx, Co, et cet.) Diario inferuntur et via Conspectus tabellaris computata, summam passivae fundationis imminuunt. b) Fundationes passivae annue census solvere debent et si fundationes passivae (Cx, Co, et cet.) census effective solvunt, census soluti in Diario in rubrica „ex censibus capitalium" inscribuntur, in conspectu tabeilari piarum fundationum autem non adnotantur, quia hae fundationes census solvere, non vero accipere debent. c) In quantum fundationes passivae (Cx, Co, et cet.) censum effective non solverint, proceditur sicuti hoc apud privatos debitores non solventes fieri solet: census, qui solvi deberet in Diario in rubrica „ex censibus capitalium" sine signo inscribitur et quasi pro novo mutuo elocata in rubrica Diarii „ad diversa" sub proprio signo (Cx, Co, et cet,) erogatur et in conspectu tabeilari piarum fundationum inter erogationes „ad diversa" ejusdem fundationis computatur, et per hoc debitum augetur, at status peculii in Diario non mutatur. 3. Post transactionem Cx, duae rubricae „ex capitalibus renumeratis" et „ad capitalia novitus elocata", nonnisi pro commercio OR et OP servantur. a) Rescripta OR in Diario statim effectui dari debent et praeterito semestri, quando ab OR ad OP „conspectus" mittitur, inscriptiones, quae ab OP in Diario per semestrem factae sunt, eidem aequiparentur et in Diario suppleantur. b) Si quae additamenta in rationibus se- mestralibus OR inveniuntur quae in Diario OP nondum habentur, posterius inferantur. c) Solutiones, quas OR ad aliquem finem loco OP efficit, informatione ab OR accepta, primo in Diario ut capitalia renumerata in rubrica „ex capitalibus renumeratis" sine signo percipiuntur, et statim ad finem, ad quem OR summam expendit in Diario erogentur, assignando cassam, cui ad onus in OR erogatio facta est. Hinc si transactio ab OR facta est in finem seminarii vel assecurationis, erogatio „ad diversa" in Diario sub signo Co peragitur; si vero transactio ab OR in favorem RO vel Tena vel ad alium finem facta est, qui cassam A) onerat, erogatio „ad diversa" sub signo A) perficitur. Hae omnes transactiones etiam in Tabulis Rationum, per menses missis peraguntur; summaeque, quae ab OP mittuntur, in OR sine respectu ad earum originem (utrum sc. pertinent ad cassam A, ad B, vel C) commassantur. Suboticae, die 1. decembris a. 1934. Ludovicus Budanović Episcopus. Apostolicus Bačiensis Administrator.