Bács megyei püspöki körlevelek, 1934
14 Peculiares favores pro defunctis Nr. 4280. Nihil antiquius in Ecclesia Christi, ut vetustissima monumenta testantur, nihil concordius, nihil constantius quam pia defunctorum fratrum recordatio officiosaque sedulitas hostias, preces, eleemosynas aliaque id genus propitia- toria opera Deo pro eis offerendi, ut a peccatis solvantur. Quod, ceteroquin, aliud demum non est nisi catholici dogmatis Communionis, quam vocant, Sanctorum reális professio; dum militantes fideles propriam purgantibus ita opem conferunt, ut in Ecclesiam triumphantem quantocius cooptari mereantur. Et ad hoc, sane, non defuerunt, Romani Pontifices pro eorum paterna sollicitudine saepe saepius, decursu temporum, plenisque manibus Ecclesiae thesauros profundere. Ut ecce Clemens Xlll. qui Missas omnes, quae in annua Omnium tidelium Defunctorum Commemoratione celebrantur, privilegiatas edixit; et Pius X. qui indulgentiam plenariam toties quoties, suetis conditionibus, eadem die lucrandam largitus est; et novissime Benedictus XV. qui ter eadem ipsa die Sacrum faciendi facultatem omnibus sacerdotibus benigne concessit. Haud mirum igitur si, Decessorum suorum vestigiis inhaerens, Ssmus D. N. Pius Pp. XI. feliciter regnans vehementissimam Suam erga purgantes animas caritatem peculiari quodam modo testatam et Ipse voluerit. Quem in finem in audienda Cardinali Paenitentiario Maiori die 27. octobris mensis impertita quae sequuntur benignissime indulsit, scilicet: 1. Ut, durante Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum octavario, Missae omnes in quocumque altari et a quocumque sacerdote celebratae habeantur tamquam privilegiatae, pro anima tamen cui applicantur 2. Ut fideles omnes qui, eodem octavario durante, coemeterium pie ac devote visitaverint et, vel mente tantum, pro defunctis exoraverint, lucrari valeant, suetis conditionibus, singulis diebus, indulgentiam plenariam, sed defunctis ipsis tantum applicabilem. 3. Ut fideles omnes qui, ut supra, coemeterium visitaverint et pro defunctis exoraverint quovis anni die, lucrari valeant indulgentiam partialem septem annorum; hanc quoque tamen applicabilem tantum ipsis defunctis. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione et contrariis quibuslibet non obstantibus. (Decretum S. Paenitentiariae Apostolicae d. 31. octobris 1934) Juxta novam legem de communitatibus quaevis civitas vel pagus propria debet habere statuta, quae ab ipsius repraesentantibus communitatis confecta a potestate superiore ratiha- bentur. In eisdem statutis continentur etiam obligationes, quas communitates ecclesiae ejus- que ministris solvere debent. Ne statuta haec sine nobis valorem accipiant, rogantur RR. DD. Parochi, ut de hac re apud primores communitatis civilis inquirant et contra adversa consilia ad magistratum districtus recurrant. Statuta vero in forma fide digna Ordinariatui submittant. Suboticae, die 1. decembris a. 1934. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 4306. Statuta communitatum civilium.