Bács megyei püspöki körlevelek, 1933

3 ­II. Indictio anni sancti extra ordinem ac generalis maximique iubilaei undevicesimo exeunte saeculo a peracta humani generis Redemptione. PIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Quod nuper, sub lesu Christi nati sollem­nia, non modo amplissimo Purpuratorum Pat­rum Conlegio iisque omnibus, qui faustorum ominum causa Nos convenerant, sed universo etiam catholico orbi nuntiavimus, id ad effectum deducere properamus, Annum Sanctum extra ordinem scilicet indicendo ac generale maxi- mumque Iubilaeum, undevicesimo exeunte sae­culo a peracta humani generis Redemptione. Etenim, si ad historiae fidem in quemnam annum id incidat non omnino exploratum est, eventum tamen, vel hic potius mirabilium re­rum gestarum ordo, tantae est gravitatis tantique momenti, ut silentio praetermitti non deceat. Hac igitur faustitate permoti, cogitationes con­vertant, parumper saltem, homines a terrenis fluxisque rebus, quibus in praesens tam acriter iactantur, ad caelestia perpetuoque mansura; et a trepidis afflictisque horum temporum con­dicionibus ad spem animum erigant sempiternae illius beatitatis, ad quam nos Christus Dominus vocavit, suo profuso sanguine immensisque editis omne genus beneficiis. A cotidianae vitae strepitu se colligant ac secum „recogitent corde", per hoc praesertim saecularis anni spatium, quantopere nos Servator noster dilexerit et quam ardenti studio nos a peccati servitute liberaverit; ita profecto auctiore caritate fervescent et ad Amantem redamandum veluti necessitate qua­dam compellentur. Placet heic, ad omnium utilitatem, divi­norum eiusmodi beneficiorum seriem vel brevi­ter repetere, e quibus is etiam, quo fruimur, quoque gloriamur, effluxit civilis veri nominis cultus: institutam primitus in „Coena Domini'* sacrosanctam Eucharistiam, ac singulis imperti­tam Apostolis, qui sacerdotali ordini per ea verba initiantur: „Hoc facite in meam commemoratio­nem"; Iesum Christum passum, cruci affixum ac pro hominum salute mortuum; Mariam Vir­ginem, sub cruce Nati, omnium hominum mat­rem constitutam; ac dein admirabilem lesu Christi resurrectionem, nostrae item resurrectio­nis condicionem certumque pignus: mox Apo­stolis ab eo tributam potestatem remittendi peccata: ac verum iurisdictionis Primatum Petro eiusque successoribus concreditum atque con­firmatum: Dominicam denique Ascensionem, Spiritus Sancti Paraclyti descensum atque pri­mam, prodigiali triumphalique modo actam, evangelicam Apostolorum praedicationem. Quid­nam, dilecti filii sanctius; quidnam saeculari celebratione dignius? Ex hisce enim mirandis rebus gestis divinisque muneribus, quibus ter­rena lesu Christi vita concluditur, vita nobis emanat, quae vera vita est, ac novus universae hominum consortioni saeculorum nascitur ordo. Id igitur intento animo recolamus flagran- tique caritate per piacularem annum veneremur. Ad precandi studium, ad paenitendum pro ad­missis cuiusque nostris excitemur, nostrae non modo sempiternae saluti precibus piaculisque prospicientes, sed totius etiam humani generis, tot erroribus devii, tot simultatibus contentioni­busque discordis, tot aerumnis conflictati peri­culisque anxii. Ac faxit utinam miserentissimus Deus ut sacer, quem proxime auspicaturi sumus, Annus pacem animis, debitam ubique libertatem Ec­clesiae, atque populis omnibus concordiam veramque prosperitatem reducat. Quoniam vero Iubilaris haec celebratio adventantibus Paschatis sollemnibus incipietur, atque pariter paschali perficietur tempore, op­portunum ducimus Episcopus adhortari gregem cuiusque suum, ut per Paenitentiae sacramen­tum rite expientur omnes et Eucharistico pabulo non modo per id temporis, ad Ecclesiae prae­scriptioni obtemperandum, sed quam saepissime etiam quamque piissime, per totius praesertim Anni Sancti decursum enutriantur; atque itidem ut feria sexta maioris hebdomadis Dominicam Passionem incensiore studio meditentur. Peculi­aris hoc esto, neque levioris momenti, celebri­tatis huius fructus. Quandoquidem autem plena commissorum venia, quam modo largituri sumus, Romae dumtaxat, per piacularem hunc annum, lucri fieri potest, cupimus vehementer ut frequentis- simi, dilecti filii, piae peregrinationis causa, ad Urbem confluatis; ad Urbem dicimus, quae catholicae fidei veluti centrum est et lesu Chri­sti Vicarii domicilium ac sedes. Heic enim per­insignes venerari licet Dominicae Passionis re­liquias, quas nemo unus poterit e christifideli­bus suspicere, qui divina caritate non ferveat, Ni. 1000. Indictio anni sancti 1933.

Next

/
Thumbnails
Contents