Bács megyei püspöki körlevelek, 1933

27 ­Retenta methodo, quae circa rationem pe­culii ecclesiastici huc usque in vigore fuit, in ea secundum evolutionem Officii Rationum quae­dam mutationes necessariae fuerunt. Hae mu­tationes huc usque in ipsis formis, quando ex novo typis dabantur, descriptae sunt. Adm. Rev. Comministros Nostros rogavi­mus et rogamus, ut easdem cum patientia ad­discere, simul et alios cum caritate edocere conarentur. Difficultates maxima ex parte evenerunt ex modo, quo commassatio in OR in finem deducta est. Ut vero methodus commassationis simplicior evaderet, in nova forma „Elenchi Debitorum" (E) jam insinuatum est, quomodo peculium, apud privatos elocatum, ab a. 1933. via fundationis passivae — Xenia, Cx — in evi­dentia haberi debet. Ex hinc perceptiones et erogationes pe­culii elocati via Cx non sub columnis elocandi et renumerandi, sed sub columnis diversorum inferuntur; Elenchus debitorum (E) vero adhi­betur ceu conspectus Cx. Hoc modo duae columnae in Diario — „ex capitalibus renumeratis" et „ad capitalia novitus elocata" — vacuae permanent et dein — post reductionem peculii, quod apud pri­vatos elocatum est sub Cx, duae hae colum­nae in commercio cum OR adhibentur; etquidem: in columnam „ex capitalibus renumeratis" in­feruntur transectiones ab OR ad OP (quando etenim Officium Rationum aliquam summam ad Officium Parochiale remittit), in columnam, „ad capitalia novitus elocata", venient summae ab OP ad OR missae, (cum Officium Parochi­ale loci ad Officium Rationum in Suboticam ad commassationem, non vero ad alios fines mittat). Commercium hoc inter OR et OP. ad fi­nem anni in compendio (e) ex Diario singu­lariter describitur. Suboticae, die 22. decembris a. 1933. Ex consulto Coetus Consultorum dd. 14. nov. a. c. proposito inde ab anno 1934. taxae a fidelibus solutae juxta sequentem rationem dividendae sunt: Sacerdos 60%, ecclesia 15%, cantor 15%, ministri 10% accipient. Ut vero proventus cantoris et ministrorum etiam a posteriore in evidentia haberi possint, in Diario ad finem anni induci debet summa proventuum, quos cantor et ministri per annum habuerunt; summa in eadem linea ad quietan- tiam eorum erogatur. Proventus ecclesiae ratione taxatorii ex missis et aliis functionibus percepti in Diario per menses commassatim in una summa in­feruntur. Suboticae, die 5. decembris a. 1933. Rationes Congruae Cooperatorum in sub- diario D. manipulantur. In Diario omnis in­scriptio signo DCc. notatur. Primis diebus men­sis infertur tota summa, quae pro toto mense incepto cooperatori competit; ad finem vero mensis infertur tota summa, quae ex 30% sto­lae et ex ceteris proventibus cooperatoris per elapsum mensem constituitur. Ad finem anni in diario percipitur vel erogatur summa, quae ex deficientia proventuum orta est et ab OR suppleri debet vel quae ex abundantia pro­ventuum cooperatoris superest et ad OR mittitur. Utraque ratiocinatio OP cum OR vel OR cum OP per transactionem, in scripta relatione exhibitam et non per effectivam transmissio­nem pecuniae coordinanda est. In annuis rationibus OP ad finem anni ratiocinium Cc semper ad nullum deducendum est. Cc non est fundatio parochialis, sed ut cista dioecesana habetur, quae valide et debite in OR administratur et solum quasi transitorio modo in OP manipulatur. Conspectus de proventibus cooperatorum ta­men permenses ad ORsubmittendusest, ut ibidem proventus Cc semper in evidentia haberi possit. Suboticae, die 15. decembris a. 1933. Missae ante annum 1923. juxta modum ratiocinandi officiorum parochialium in coronis sunt fundatae et ad finem anni 1923. in ratio­nes Denariorum sunt translatae. Capitalia mis­sarum, quae ante annum 1923. fundatae sunt, a ceteris missis fundatis separatim in una sum­ma manipulantur, et cum istae fundationes proprium sint privatorum, nomine ususfructus ab anno 1934. in damnum ceterarum fundationum non potest major census quam 6% converti. Ex resolutione s. Congregationis Concilii (Litt. Cire. a. 1933. p. 10.) et in relatione ad nostras legitimas taxas in regione ABAe vigen­tes (AABAe XL1V. 6. §. a) annis 1934.—1938. tot sacra sunt persolvenda, quot Triendotes ex fructibus capitalium redduntur. Reductiones prius factae valorem suum amiserunt et reductio ad fundationes, quarum capitalia originale suum pretium retinuerunt vel in immobilibus legatae sunt, non conceditur. Reductio ea tamen lege conceditur, ut quotannis de eorum statu ad Curiam relatio mense januario mittatur. Suboticae, die 2. decembris a. 1933. Coetus Consultorum perpenso, quod demi­nutione valutae conventionalis aurum in commer­cio ad majus pretium auctum sit, in usu tamen intra fines regni pecunia nostra vim emendi reti­nuerit, consilium cepit ut, pro anno 1934. taxae pro dispensationibus mittendae in Dotibus a 48 denariis dinumerarentur, ceterae vero taxae in pretio Dotis a 36 Den. recensitae permanerent. Suboticae, die 10. decembris a. 1933. Commassatio in rationibus pecu­lii eccl. simpli­cior redditur. Nr. 4610. Nr. 4620. Taxatorium. Rationes Con­gruae Coopera­torum. Nr. 4627. Nr. 4615. Reductio missa­rum, quae ante a. 1923. sunt fundatae. Nr. 4625. Pretium Dotis.

Next

/
Thumbnails
Contents