Bács megyei püspöki körlevelek, 1933
- 23 — Nr. 4445. Protocollum Consilii a Vigilantia. Nr. 4451. Ordo Divini Officii pro a. 1933. praescribitur. VII. Consilium a Vigilantia in sua quinta sessione, quae habita fuit die 13. novembris ad mandatum Excellentissimi et Reverendissimi Ordinarii Bačiensis, signavit hoc protocollum Sessioni aderant: Revmus D. Leonardus Hegedűs, Camerarius S. S. Ulmus D. Blasius Rajié, Vicarius Generalis, Revmus D. Antonius Skenderović, Camerarius S. S. Adm. Rev. D. Franciscus Tamás, Decanus, Adm Rev. D. Franciscus Švraka, Assessor Sedis Consistorialis. Relationes propositae in acta concipiuntur ab actuario Consilii a Vigilantia Francisco Berlron. Status vitae religiosae iuxta relationem Referentis Adm Rev. D. Francisci Švraka relate ad priorem annum in genere parum mutabatur. In specie haec sunt proferenda: 1. Illegitimae sectae a magistratibus tolerantur. Labor adversariorum nec crescit, nec minuitur. Inter fideles germanicos divulgantur „Investigatores Bibliáé". Iniuriosa et periculosa est lex lata in synodo graeco-orientali, iuxta quam pars catholica nisi mutet religionem, matrimonium invalidum declaratur. 2. Pauperes inimico animo sunt erga Ecclesiam et ministros eius. Matrimonia mixta, concubinatus et separationes voluntariae in dies augentur. Maximum periculum videtur in eo esse, quod iuvenes, licet sint aetate provecti, matrimonia contrahere tamen nolint. Numerus partuum valde coarctatur. Ieiunium a populo non observatur. 3. Partes etiam adhuc citantur diebus Dominicis et festivis a magistratu civili. Contactus inter potestatem ecclesiasticam et civilem solummodo officiosus est. 4. Socialistae occulte, societates massoni- cae aperte laborant. 5. Iuventus scholaris sacerdotes non salutat; íuventus inculta sine inspectione frequentat tabernas et choreas. Nonnulli ludimagi- stri alumnos suos non ducunt in ecclesiam, alii vero non orant cum eis in schola. Leonardus Hegedűs Franciscus Bertron praeses. actuarius. Suboticae, di 20. novembris a. 1933. Ordo Divini Officii recitandi Sacrique peragendi juxta Kalendárium Ecclesiae universalis pro anno Domini MCMXXX1V. a negotiatore Marietti Taurini editus cum variationibus ABAe et a Tena dimissus ad usum Clero Venerabili ABAe praescribitur. Suboticae, die 30. novembris a. 1933. In Litteris Circularibus IV. a. 1933. typis editae sunt facultates quinquennales, quae a S. Sede Ordinario ABAe concessae sunt. Dispensationes matrimoniales aliaeque facultates Ordinario concessae in singulis casibus ab Ordinario petendae sunt; indulta vero circa jejunium et abstinentiam, circa missam pro populo, missam Rorate pro ecclesiis parochialibus, missas de Requie celebrandas, Passionem in missa Hebdomadae Majoris hisce ad omnes parochias permittuntur; tempus communionis paschalis quoad partem I. valet pro tota regione ABAe; pro ceteris induitis in singulis casibus ad Ordinarium recurrendum est. Suboticae, die 20. novembris a. 1933. Ss. mus D. N. Pius Pp. XI. die 8 mensis julii c. a. in audientia Card. Paen. Maiori in perpetuum concedere dignatus est: eos qui, confessi ac sacra Synaxi refecti eucharisticis processionibus, sive introrsum in sacris aedibus sive publice ductis intersint, atque ad mentem Suam de more pre- centur, indulgentiam plenariam lucrari posse. Idem Ss. mus D. N. Pius Pp. XI. benigne concedere dignatus est, ut quoties vel causa operis manualis vel propter aliam rationabilem causam oriatur impedimentum, quominus juxta praescriptiones, in manibus gestari queant vel corona vel Crucifixus, quibus accessit benedictio ad lucrandas Indulgentias vel Ssmi Rosarii vel Viae Crucis, possint cuncti fideles easdem lucrari, dummodo recitatione, de qua agimus durante, secum quomodocumque coronam vel Crucifixum deferant. Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XI., in audientia infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori die 21. Iulii c. a. concessa, omnibus christifidelibus benigne largiri dignatus est indulgentiam partialem trecentorum dierum toties lucrandam quoties invocationem Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe saltem corde contrito recitaverint et plenariam suetis conditionibus semel in mense acquirendam, si quotidie per integrum mensem eamdem recitationem persolverint. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione et contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Paeniten- tiariae, die 25. Septembris 1933. L Card. Lauri, I. Teodori, Paenitentiarius Maior. Secretarius. Suboticae, die 25. novembris a. 1933. Nr. 4476. Concessiones facultatum quinquennalium. Nr. 4552. Indulgentia plenaria pro processione eucharistica. Nr. 4553. Indulgentiae SS. Rosarii et Viae Crucis extenduntur. Nr. 4554. Invocatio B. Mariae Virginii indulgentiis ditatur.