Bács megyei püspöki körlevelek, 1932

3 Dies adorationis aeternae in Archidioecesi nostra a. 1907. statuti sunt. Ab hoc tempore multae novae parochiae erectae sunt, quae ab Ordinario petierunt, ut pro iis quoque proprii dies adorationis statuerentur. Ut eorum precibus satisfieri posset, in nonnullis parochiis dies adorationis mutari de­buerunt, attendendo tamen, ne aliquis dies pro regione Bačiensi servatus vacaret. In novo ordine ceu principium directivum in conspectu habebatur, ut dies adorationis in sin­gulis parochiis et mensibus semper eisdem da­tis statuerentur. Novus ordo adorationum omnibus paro­chiis notificatus die 1. maji a. c. initium capiet. Contingit aliquando mixta, quae vocant, matrimonia inter catholicum et acatholicum sive baptizatum sive non baptizatum contrahi, prae­stitis quidem requisitis cautionibus, eo tamen modo ac forma, ut earum observantia, praeser­tim quod spectat ad catholicam prolis utriusque sexus educationem, aliquibus in regionibus, ad­versantibus legibus civilibus, efficaciter urgeri non possit, imo tum e locali auctoritate laica tum a ministro haeretico, invitis quoque paren­tibus, facile queat impediri. Ne lex tam gravis, naturalis ac divini iuris, magno cum innocentium animarum detrimento, frustrata maneat, Emi ac Revmi Dni Cardinales fidei ac morum integritati tutandae praepositi, in plenario conventu habito feria IV. die 13. Ianu- arii 1932. prae oculis etiam habentes recentes Ssmi Domini Nostri Encyclicas Litteras, quarum initium Casti connubii, stricti sui muneris esse duxerunt, omnium Sacrorum Antistitum nec non parochorum aliorumque, de quibus in canone 1044, qui super mixtae religionis ac disparis cultus impedimentis dispensandi facultate aucti sunt, attentionem excitare et conscientiam con­venire, ne dispensationes huiusmodi unquam impertiantur, nisi praestitis antea a nupturienti­bus cautionibus, quarum fidelem exsecutionem, etiam vi legum civilium, quibus alteruter sub- iectus sit, vigentium in loco actualis vel (si forte alio discessuri praevideantur) futurae eorum commorationis, nemo praepedire valeat, secus ipsa dispensatio sit prorsus nulla et invalida. Hanc vero Emorum Patrum resolutionem feria V die 14 eiusdem mensis et anni Ssmus D. N. Pius divinae Providentiae Pp. XI confir­mavit et publici iuris fieri iussit, mandans ad quos spectat ut eam servent ac servare faciant. L.fS.A. Subrizi, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius. Segretaria di Stato No 109115. Dal Vaticano, die 17. februarii 1932. lll.-me ac Rev.-me Domine. Pietas tua, cleri populique istius dioecesis erga Beatissimum Patrem egregie enituit in Petrina stipe din. 33.000 quam ipse, per Excel­lentissimum Apostolicum Nuntium, nuper mi­sisti offerendam. Vix dixerim quam paterno gratoque animo Augustus Pontifex acceperit novum hoc singu­lare dilectionis argumentum studiumque in re­levandis Apostolicae Sedis necessitatibus, tem­porum acerbitate auctis. Dum vero pro huius­modi caritatis officio plurimas gratias persolvit, uberrima tibi necnon piis oblatoribus caelestia munera a bonorum omnium Largitore precatur. Atque amorem filiorum paterna dilectione vi- cissim rependens, Sanctitas Sua Apostolicam Be­nedictionem tibi, clero, populoque peramanter in Domino impertit. Haec dum tibi libenter renuntio, sensus existimationis maximae in te meae confirmo, meque profiteor, 111.-mo ac Rev. mo Domino D,- Tibi no Ludovico Budanović Admi- addictissimum nistratori Apostolico Bačka E C d P ll' In Apostolica Bačiensi Administratione nomine „pro operibus catholicis" a. 1931. sym­bolae sequentes collectae sunt: Pro stipe Petriana . . . 33,000'— Den. Pro Missionibus .... 8,500'— Pro Missionibus in China Sororibus de Nostra Do­mina in Tientsin . . . 3,500'— Pro sepulchro Hierosoly­mitano ........................ 8,000'— Taxae pro dispensationi­bus matrimonialibus . . 7,000'— 60,000'— Den. Oblata sacerdotii devotissimi et plebis catholicae submittens, occasionem gratam nac- tus sum, ut nomine totius regionis Bačiensis cordialia vota fidelitatis erga Sanctissimum Patrem interpretari possem. Suboticae, die 1. martii a. 1932. Nr. 817. Epistola Secre­tarii Status S. S. Nr. 579. Symbolae pro Sancta Sede a. 1931. collectae. Nr. 1212. Dies adoratio­nis aeternae. Nr. 2175. Decretum de cautionibus in mixtis nuptiis praestandis.

Next

/
Thumbnails
Contents