Bács megyei püspöki körlevelek, 1932

Nr. 1. Vota Ordinarii * ineunte a. 1932. Nr. 501. Lex jejunii et abstinentiae. Nr. 552. Mutationes personales. Litterae Circulares Apostolicae Bačiensis Administraturae anno 1932. Sacerdotes Suboticaenses duce Vicario Generali novum, quem auspice Deo inchoavi­mus annum, Ordinario faustum et coelestium charismatum copia divitem optaverunt. Ille vero fratribus praesentibus, simul et in dioecesi ab­sentibus, felicitatem anni novi interpretans mo­liminum recordatur, quae contra ecclesiam ejus- que ministros homines pessimi exsequi conantur, rogafque omnes, ut Confraternitati Doctrinae Christianae ceu salutis animarum providendae medio optimo, quod ss. Canones praebeant et dum leges humanae permittant, operam impen­dant, et tot inter angustias quibus premimur universi ea qua par est industria muneris par­tes expleant. Suboticae, die 1. januarii a. 1932. Relaxatio legis abstinentiae a Sancta Sede indulta et in Litt. Cire. a. 1928. sub nro 307. publicata etiam annis 1932. et 1933. perdurat. Suboticae, die 15. januarii a. 1932. A.R.D. Antonius Vojnić Tunićadministrator cancellariae parochialis s. Teresiae, moderator Confraternitatis Doctrinae Christianae, et praeses sectionis professorum religionis et catechetarum nominatus est. A.R.D. Franciscus Tamás decanus parochus ex i Stara Moravica, parochus in Stara Kanjiža ad s. Paulum; A. R D. Carolus Sommer coo­perator ex Stara Kanjiža parochus in Stara Mo­ravica nominati sunt. Administratores parochiarum; A. R. D.Va- lenlinus Péter ex Nova Gajdobra ad Parabuć, et A. R. D. Ludovicus Quotidian ex Mošorin ad Svilojevo in eodem munere fungentes missi sunt. Cooperatores: R. D. Dr. Franciscus Takács ex Subotica ad s. Teresiam in Stari Bečej ad Ass. B. M. V.; R. D. Eugenius Nickl ex Stari Bečej in Stara Kanjiža; R. D Martinus Szobonya ex Ada in Subotica ad s. Teresiam; R. D. Paulus Hegyi ex Stari Bečej in Ada ad munus cate- chisationis translati sunt; R D. Michael Halt- mayer cooperator ex Krnjaja in Subotica ad s. Teresiam transpositus est. R. D. Petrus Breitenbach diaconus, die 17. jan. a. c. in presbyterum ordinatus ad Krnjaja dispositus est. R. D. Franciscus Csipak die 6. jan. in sub- diaconum, die 10. jan. in diaconum et die 17. jan. in presbyterum ordinatus ad B. Petrovoselo dispositus est. R. D. Eugenius Fábry die 10. jan. in sub- diaconum, die 17. jan. in diaconum et 24. jan. in presbyterum ordinatus est. Suboticae, die 4. februarii a. 1932. Sacra Poenitentiaria Aposiolica (Officium de Indulgentiis) de indulgentiis pio „Viae Crucis" exercitio adnexis sequens edidit DECRETUM. Pium Viae Crucis exercitium, quo iter Ssmi D. N. I. C. a praetorio ad Calvariae locum eiusque Passionis memoria recolitur, inde a re­motis temporibus ubivis Ecclesiae, magno cum fidelium spirituali emolumento, usu receptum, a Summis Pontificibus pluribus indulgentiis cu­mulatum fuisse nemo est qui ignorat; deperditis tamen iniuria temporum nonnullis authenticis documentis, quae et quot reapse hae sint, pro certo affirmare non licet. Ad hanc omnem igitur dubitationem in posterum auferendam, Ssmus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI. instante infrascripto Cardi­nali Poenitentiario Maiore, inaudientia die 17. mensis Iulii currentis anni eidem impertita, abro­gatis, suprema Sua auctoritate, omnibus et sin­gulis indulgentiis hac in re antea concessis, be­nigne decernere dignatus est ut: Fideles omnes qui, sive singulatim sive in comitatu, saltem corde contrito, pium exercitium Viae Crucis, legitime erectae, ad praescripta Sanctae Sedis, peregerint, lucrari valeant: a) Indulgentiam plenariam toties quoties ipsum pium exercitium compleverint; b) Aliam plenariam pariter indulgentiam si eodem die quo memoratum pium exercitium peregerunt, vel etiam si infra mensem ab eodem decies peracto ad sacram Synaxim accesserint; c) Indulgentiam partialem decem annorum totidemque quadragenarum pro singulis statio­nibus, si forte incoeptum exercitium, quavis rationabili causa, ad finem non perduxerint. Huiusmodi vero indulgentias idem Ssmus Dominus Noster ad eos quoque extendi voluit ad quos spectant peculiaria in re Decreta diei 8. Aug. 1859. et 25. Martii anni currentis, ita tamen ut qui ex rationabili causa omnes prae­scriptos Pater, Ave et Gloria recitare nequiverint, pro indulgentia plenaria, indulgentiam partialem decem annorum totidemque quadragenarum consequantur pro singulis Pater cum Ave et Gloria recitatis; et si quis, vi morbi, vel tantum osculari vel intueri tantum queat in Crucifixum ad hoc benedictum, non vero addere precem iaculatoriam, indulgentiam plenariam consequi non impediatur. Praesentibus absque Brevis expeditione in perpetuum valituris, contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 20. Octobris 1931. L. Card. Lauri, I. Teodori, Poenitentiarius Maior. Secretarius, Nr. 556. Indulgentiae S. Viae Crucis.

Next

/
Thumbnails
Contents