Bács megyei püspöki körlevelek, 1932
r III. Consultores dioecesani die 12. julii a. c. in Subotica in coetum congregati negotia seminarii pertractabant. Ex relatione Ordinarii elucet, omnes alumnos cursus gymnasialis et ss. Theologiae examinibus feliciter subjectos esse. In cursu gymnasiali pro anno sequenti permanent 40 alumni. Ad disciplinam ss. Theologiae sex novi concurrentes sunt assumpti, ex parvo seminario verum 16 alumni maturitatis examine probati ad majus seminarium transferentur. Hinc studiis ss. Theologiae primi anni 22 alumni, in quinque annos autem dispartiti summatim 83 levitae incumbent. Ad cursum gymnasialem 15 alumni assumpti saltem dimidium sumptuum pendere debent: nec alii, annis praecedentibus adsciti totalem sustentationem accipient, sed interveniente officio parochiali, omnes pro anno item solventes habentur. Ex rationibus, quae de acceptis et expensis ab OR referuntur, patet, sumptus educationis alumnorum a. scholari 1931/32. 890,000 D. effe- c sse, pro a. sequenti vero juxta numerum medium trium annorum 895,620 Den. praevidentur. Ad usum seminarii convertuntur commas- sata peculia ecclesiarum sine respectu ad eorum specialem finem, cui in oeconomia parochiali destinata sunt, et ad debitorum instar in rationibus fundi seminaristici sub relativa fideijus- sione omnium parochialium cassarum administrantur et in Repartitione Onerum solvenda erunt. Cum restantiae, quae in Litt. Cire, IX. a. 1931. consignatae conspicientur, aes alienum jam cca 430.000 Den. efficiant, cumque hinc omnium nostrum intersit, ut partes assignatae accurate submittantur, decani districtuales deputantur, ut restantias praefatas a cassis pa- rochialibus, a singulis personis et Consiliis Catholicis exsequantur. Suboticae, die 15. julii a. 1932. Pro parochia Nova Gajdobra hisce concursus usque ad 4. decembris a. 1932. indicitur ea cum observatione, fore ut novus administrator pro redemptione leeticalium a communitate politica 18,000 Den. et pro deputatis 6. org. ligni focalis percipiat. Suboticae, die 27. novembris a. 1932. Vulgantur copiosius in dies, praesertim penes celebriora Orbis sanctuaria, piae ephemerides eo consilio concinnatae, ut res ibidem gestae referantur, atque fidelium pietas erga caelestes Patronos, quorum sub nomine inscribuntur, peculiariter foveatur. Inter relata autem locum habere solet enarratio gratiarum vel caelestium beneficiorum, quae eorumdem Sanctorum patrocinio a fidelibus impetrata perhibentur, addita, ut plurimum, stipis hanc ob causam corrogatae adnotatione. Verum, si finis ob quem et commentarii eduntur et oblationes colliguntur, incrementum videlicet devotionis in Sanctos, aedium sacrarum exstructio et decor, operum caritatis fundatio, laude dignus in se sit, ratio tamen, qua haud raro beneficia caelestia ullo authentici- tatis signo, probari nequit, praecipue si perpendatur in narratis acceptum beneficium ita cum oblata pecunia saepe connecti, ut alterum ab altero pendere videatur. Quod quidem, cum turpis lucri spec'em praeseferre facile queat, occasionem saltem praebere potest admirationis iis potissimum, qui praeindicatis opinionibus adversus catholicum cultum sunt imbuti. Ad haec igitur incommoda praecavenda, haec Sacra Congregatio Concilii, consiliis initis cum Sacra Congregatione de Religiosis, atque Ssmo Dno Pio Pp XI. probante, Ordinarios locorum Superioresque religiosorum maiores monendos censet: I. Ut praescripta canonum 1261 et 1386 Codicis iuris canonici sedulo servari iubeant, abusus compescendo. II. Ut praeviae censurae ecclesiasticae, ad normam eiusdem canonis 1386, scripta harum ephemeridum rite accurateque submittant, atque ipsorum onerata conscientia, facultatem easdem edendi ne faciant, nisi praehabita peculiaris Censoris ex officio, ad praescriptum Encyclicae Pascendi Pii Pp. X. diei 8 Septembris 1907, favente sententia, eaque singulis vicibus scripto danda. Caveat itaque Censor ut enarrata, quae sub gratiarum nomine exhibentur, ea praese- ferant credibilitatis signa ut, omnibus prudenter perpensis, fidem mereri possint, atque insuper ut omnis inter gratiam obtentam et eleemosynam oblatam vel minima connexionis suspicio exsulet. III. Ut huius generis narrationes, his praescriptis non congruentes, nonnisi sub generica indicatione gratiae acceptae et absque ulla facti expositione in vulgus edi permittant. Nr. 4698. Coetus Consultorum. Nr. 4436. Concursus pro Nova Gajdobra Nr. 4723. Decretum S. Congr. Cone, de gratiarum et obligationum in Piis Ephemeridibus evulgati- one.