Bács megyei püspöki körlevelek, 1931
- 34 Nr. 4608. Protocollum UCS. Nr. 4609. Pragmatica Ratio Congruae Protocollum Unionis Cleri Subsidiariae signatum in consultatione die 22. oct. a. 1931. in Domo Sacerdotum habita. Ordo consilii est deliberatio causarum currentium sacerdotii circa materialia. Praesentes sunt: Franciscus Tamás, parochus decanus Staramoravicaensis, moderator; Josephus Perchy, revisor Officii Rationum, Dr. Franciscus Takács notarius. Benjaminus Hegedűs aegrotans se excusavit. 1. Moderator praesidens refert quae sequnlur: a. ) Commissio UCS anno currente duabus vicibus, die 3. martii et 16. junii consilia habuit, in quibus mutationibus in cleri translatione factis rationes praestationum corrigebat et apud Ordinariatum incassationem restantiarum urgebat. b. ) Restantiis crescentibus Ordinarius pro mense octobri solutionem subsidii partim deminuit, partim vetuit. Quamobrem Adm, Rev. D. Antonius Fán- csy parochus pensione provisus litteras ad omnes sacerdotes ABAe circummisit, eosque ad praestationes solvendas adhortatus est Ad ejus litteras solummodo tres parochi restantias suas recompensaverunt. 3.) Revisor Officii Rationum exponit rationem accepti et expensi. OR a. c. percepit cca . . 63,000 Den. Erogavit . , . . „ . . 53,000 „ Deficit ................. . . 50,000 „ Restantiarum exsecutio urgetur. 4.) Ad praeliminationem rationum Coetui Consultorum proponuntur per menses provisio D. Antonii Fáncsy 800 Den. sacerdotum militarium á 300 „ ad non praevisa . . 10,000 „ Designatio ceterorum expensorum deliberationi Coetui Consultorum concreditur. 5) Mensura praestationum servari posse videtur eadem ratione ac anno currente. 6 ) Consilii instar ad Coetum Consultorum proponitur: ne ad concursum admittantur, qui suis debitis ante vacationem beneficii satis non fecerint. 7.) Commissio dein praestandorum rationem pro novis parochis, cooperatoribus et ca- techetis statuit precesque nonnullorum circa relaxationem renuit vel distulit. Quae omnia Exc. D. Ordinario ratihabendi causa substernenda decernuntur. Moderator consilium dimisit. Ddto uti superius Franciscus Tamás Dr. Franciscus Takács m. p. m. p. moderator UCS. notarius UCS. Pragmatica Ratio Congruae Cooperatorum dividendae intra ambitum rationum peculii ecclesiastici exsequitur. Omnes proventus cooperatorum Diario principali sub signo DCc (ad rationem cassae D) inferantur. Initio mensis ad manus cooperatoris competentiae congruales in antecessum extradantur, et reliquum quod per mensem in proventibus supererit contra separatam quietanciam eidem erogetur, nisi foret, ut persona vel statio Congruae cooperatorum subjaceat. Congruae cooperatorum adaequatae (Cca) subjacent: 1. cooperatores durante munere cooperatoriali a) qui a. die 1. jan. a. 1932. ordinationem suscipient, b) qui ex ordinatis sponte sua ad eam per declarationem Ordinario submittendam accedent; 2. stationes, a) quaenunc vacuae cuicumque conferentur. b) quae per promotionem vel translationem Cooperatorum congrualium vacaverint. Exaequans ratio anno finito vel secundum indigentias ab Officio Rationum requirenda est. Repartitio Onerum ABAe. Pro a. 1932. sequentes indigentiae ABAe praevidentur, quarum provisio ad cassas parochiarum A.) spectat: A) Pro Litteris Circularibus . . . 395 Ds B) Pro UCS-a ............................. 225 „ C) Pro expensis decanorum . . 400 „ D) Capella Nadalj (pars I) . . 250 „ E) Pro censibus jsuperiorum . . 80 „ F) Ad damna DoS resarcienda — „ Summatim 1350 „ Quotiens praestationis(1350 : 270=) quinae Dotes (5—25) sumuntur. Vide regulas in Actis ABAe sub nro. XLI1. Servato tamen onere praestationum, quae in praeliminatione rationum praeterea praevidentur. Nexu pertractationum de Valuta Dioece- sana praesentibus pro ulteriore statuitur, quod pretium unius grammatis puri (1000/1000) auri in conventionali moneta triginta sex (36) Denarios efficit. Suboticae, die 12. novembris a. 1931. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 4610. Repartitio Onerum ABAe 1932. Nr. 4600. Dotis pretium.