Bács megyei püspöki körlevelek, 1931

III. E regimine dioecesano.- 32 ­1. Dignitates et honores. Ex relatione Adm R. D. Balthasari Agatić decani divisio regionis ABAe in districtus simul et dignitates et honores statuuntur. Quae vero in Actis ABAe sub nro XXXV. de Archidiaconis et Archipresbyteris aguntur, non nisi nova di­oecesi instituta vel ex auctoritate apostolica ad effectum deducentur. 2. De officiis decanorum. Statuta componenda Rss. D. dr. Jacobo Egerth abbati concreduntur. 3. Regiones muneris pastoralis in Litt. Cire. III a. 1931. publicatae, clero ABAe in coronis consulto, secundum referátum Rss. D. Antonii Skenderović Camerarii S. S. defini­tive statuuntur. (Acta ABAe XXXVII.) eorumque amplior exstructio juxta normas de vicariis et filialibus urgetur. Ante collationem beneficiorum et dispositionem cooperatorum tituli proven­tuum stationum figantur oportet. 4 Collegium judiciale referente Adm. R. D. dr. Julio Aczél decano per novos quinque judices prosynodales supple­tur, qui ad contentiosas causas cleri juxta Acta ABAe n. XXXVIII. dirimendas instituuntur. In collegium judiciale approbante Ordi­nario adseiti sunt Rss. DD. dr. Stephanus Tumbas. Leonardus Hegedűs, Franciscus Fáth, Joannes Horváth, dr. Eduardus Hampel. IV. Rationes impendiorum praevisae. 1. Unio Cleri Subsidiaria rationes suas proponit et praeside ejusdem Adm. R. D. Francisco Tamás svadente et Or­dinario approbante Coetus decrevit: a) Symbolae eadem ratione qua anno 1931., etiam anno sequente penduntur; b) Adm. R. D. Antonio Fáncsy titulo pensionis per mensem . . 360 D. subsidii per mensem . . 640 D. 1000 D. pera. 12,000D. Adm. R. D. Ludovico Posch titulo subsidii per mensem 1000 „ „ 12,000,, Sacerdotibus militantibus 300 „ „ 3,600 „ Ad non praevisa .............................10,000 „ Ad onera renumeranda , , 50,000 „ summatim 87,600 D. c) Ad concursum non admittentur qui ante vacantiam beneficii suis obligationibus satis non fecerint. 2. De expensis decanorum recompensandis asserit Rss D. Franciscus Fáth Abbas et ex ejus discussione quotannis 400 Dotes in cumulo praevidentur et in Rationes Coetus Consultorum assumuntur et Adm. RR. DD. Decanis singulis summa 400/12 Dotum in Officio Rationum extraditur. Praefata summa secundum normam divi­sionis parochiarum in (1—5) classes (Acta ABAe p. 19-20.) a cassis parochiarum A.) solvitur. Cetera expensa ordinaria a parochiarum cassis ejusdem decanatus secundum mensuram citatam supplentur. Sumptibus extraordinariis quorum interest providere debent. 3. Rationes Coetus Consultorum speciales praeliminandas esse, refert adm. Rev. D. Petrus Weinert; et in eis ad capellam in Nadalj exstruendam 30,000 Denariorum per quattuor annos ab a. 1932. solvenda oblata sunt. Regulas vide in Actis ABAe nr. XLII. de „Repartitione Onerum ABAe‘\ V. De Dioecesana Oeconomia. 1. Valuta dioecesana specialis ut Consiliis ABAe sub littera L inse­ratur, ad pretia ecclesiae servanda opus esse ostendit 111. D. Blasius Rajié, vicarius generalis ejusque stabilisandi ratio in Actis ABAe sub nr. XL. describitur. 2. Congrua Cooperatorum in referada adm. Rev. D. Francisci Tamás de­cani in consilium venit. Proposita ratio Con­gruae commassandae et dividendae ad proven­tus cooperatorum adaequandos necessaria esse videtur, ad exsecutionem vero opportuna probari posse ex eo patet quod etiam in crisi financiali quae nunc est, collatis acceptis coo­peratorum effectivis secundum rationem pro­positam per menses summatim 144 Dotes su­persunt. Ex propositis modis, consilium unum com­mendat, ut ex proventibus cooperatorum talis pars detrahatur, quae necessaria est ad mi- nimalem congruam omnibus cooperatoribus supplendam, alterum vero singulis cooperato­ribus ad libitum relinquit accessum ad con­gruam commassatam. Textus consilii proponitur et Pragmatica Ratio Congruae dividendae in Actis ABAe sub nro XLI. profertur.

Next

/
Thumbnails
Contents