Bács megyei püspöki körlevelek, 1931
— 17 — VI. Sacra Congregatio de Sacramentis in Actis Ap. Sedis XXIII. pag. 120. instructionem dimisit ad RvmoslocorumOrdinariosdescrutinioalumnorum peragendo antequam ad ordines promoverentur. Sacra Congregatio ea instanter recolere satagit, quae S. Paulus ad Timotheum scribens commendabat: „Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis" (V. 22.). Quaeque relata sunt atque fusius explicata in Codice juris canonici: „Episcopus sacros Ordines nemini conferat, quin ex positivis argumentis moraliter certus sit de ejus canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo se- se committit alienis communicandi peccatis". (Can. 973. § 3.) Scrutinium faciendum et singillatim iterandum est ante collationem primae tonsurae et minorum Ordinum, et praesertim antequam Ordines majores conferantur. Ad rem autem intimius in singulis casibus perscrutandam, Episcopus, alumnorum eorum- que familiae parocho praeterea mandabit sedulo exquirere non modo de vocationis signis promovendorum, deque eorum virtutibus, ac maxime percontabimur, quae sint rei familiaris rationes, num filios svasionibus vel minis impellant ad sacerdotium ineundum. Eadem sacra Congregatio etiam normas scrutinii adamussim observandas praescripsit. Quamobrem rogantur et provocantur DD. Curiones et alii quos attinet, ut ad quaestiones S. Congregationis quas ab Episcopo acceperint, sub eodem onere conscientiae respondere et opiniones suas Ordinario notificare se obligatos esse noverint. Suboticae, die 10. novembris a. 1931. Moesto corde quidem, in voluntate Dei tamen acquiescentes memores sumus novae afflictionis quod Rss. D. Blasius Hirka Camerarius S.jS. et consultor dioecesanus die 1. nov. a. c. Budapestini multis perpessis laboribus animam suam candidam Deo reddidit. Denatus frater in Christo tempus vitae suae a. 61. et sacerdotii a. 36. in educatione juventutis et servitio dioecesis consumpsit. Recordati meritorum ejus in tribus Sacris pro eo offerendis quietem beatificam animae ejus a Deo deprecemur. Suboticae, die 5. novembris a. 1931. Circa matricularum administrationem reflectuntur Officia Parochialia ad observanda, quae sequuntur: 1) Matriculae item ab a. 1895, prout illae quae fuerunt ante 1. oct. a. 1895. exactae, privatae proprietates sunt ecclesiae quarum testimonia publice agnoscuntur. Publicae auctoritates nullum jus ingerendae titulo mandati vel inspectionis habent, sed jus inspectionis spectat exclusive ad Ordinariatum. Administrator Officii parochialis potest et debet quidem extractus singulorum casuum ad preces fidelium vel auctoritatum publicarum extraderer sed sine praevia licentia ab Ordinario accepta generalem statisticam vel copias totius anni vel per menses componere et edere nullo modo potest et debet. 2.) Matriculae habendae sunt tamquam documenta jam exacta, nec licet parocho quidquam immutare sine speciali mandato Ordina- riatus, nec generaliter eis quidquam adnotare, quod essentiae religiosi finis earum derogare possit, nec ex privata parochi initiativa nec ad rescriptum publicarum auctoritatum. Si publicae potestates adnotationem dissolutionis matrimonii vel copulationis, declarationem mortis militis in bello defuncti, mutationem religionis expostulaverint, acta remittantur cum observatione, adnotationem via Ordinariatus petendam esse. Si quas immutationes in matriculis privatae personae expetant, parochus ante exsecutionem omnia documenta ad Ordinarium substernere et facultatem adnotandi petere debet. Extractus etiam pro aliis regnis lingua status nostri exarari debent. Suboticae, die 20. novembris a. 1931. Ordo Divini Officii recitandi Sacrique peragendi juxta Kalendárium Ecclesiae Universalis pro a. D. 1932. mox a societate Alpha paro- chialibus officiis dimittetur, et rogantur RR. DD. ut pretium ejus 15 Denarios eidem exsolvant. Kalendárium dimissum omnibus sacerdotibus ABAe pro directorio ex jussu Ordinarii mandatur. Pretium Litt. Cire, pro a. 1931. item societati „Alphae" mittendum est. Ab a. 1932. vero in Rationibus Coetus Consultorum titulo Repartitionis Onerum ABAe complectetur. Suboticae, die 28. novembris a. 1931. Nr. 4611. Scrulinium ente ordinationes. Nr. 4612. Obitus Blasii Hirka. Nr. 4617. Administratio matricularum. Nr. 4615. Directorium pro a. 1932.