Bács megyei püspöki körlevelek, 1930

Instructio de observandis in conficiendo Sacrificio Mis­sae et in Eu­charistiae Sacramento distribuendo. Nr. 213. Sacra Congregatio in plenariis Comitiis die 23. martii 1929. habitis, omnibus mature per­pensis et discussis, Rmis Ordinariis haec prae­scribenda esse censuit: 1. Ordinarii, attentis animadversionibus, praeceptis, et decisionibus huc spectantibus, ea quamprimum statuant, sedulissime servanda a rectoribus ecclesiarum, et sub horum ductu ab aliis altari inservientibus, ut omne nullitatis periculum a Sacrificio altaris amoveatur, et omnis irreverentiae occasio arceatur. 2. Curent proinde ne in singulis dioece­sibus vel civitatibus aut oppidis, pro natura locorum, idoneae desint personae, omnique suspicione maiores, praesertim religiosi utriusque sexus sodales, a quibus ecclesiarum rectores utramque Sacrificii et Eucharistici Sacramenti materiam nisi apud se habeant, comparare possint, tuta conscientia adhibendam. 3. Item circa ea quae hostiarum confec­tionem spectant, iidem rectores advigilare de­bent, ne in istis fragmenta facile haerentia ma­neant, efficiantque ut, antequam Missa litetur, caute ac sedulo ea amoveantur, et saltem cribro leviter excutiantur, si ingens hostiarum numerus parandus erit. 4. Pervigilem adhibeant ipsi curam ut hostiae nonnisi recenter confectae consecrentur, et sacrae particulae, in pyxide adservatae, frequenter renoventur (Can. 1. C. 1272., et Rit. Rom., Tit. IV., cap. I., n. 7.); ad quem finem studeant ut tabernacula, ubi sacra collocatur Eucharistia, quantum fieri poterit ab humido vel a nimio rigido aere sint defensa: humore siquidem exstante, facile hostiae marcescunt, algore autem friabiles fiunt. 5. In diribenda fidelibus sacra Communi­one, praeter, ante communicantes extensum, linteum albi coloris, iuxta rubricas Missalis, Ritualis, et Caeremonialis Episcoporum, patina erit adhibenda, argento aut metallo inaurato confecta, nullimode tamen artificiosa arte intus exsculpta, quae ab ipsis fidelibus subter eorum mentum erit apponenda, excepto casu, quo sacra Eucharistia ab Episcopo ministratur, vel a Praelato Pontificalibus utente, vel in Missa solemni, adstante sacerdote vel diacono, qui patenam subter communicantium mentum teneat. 6. Monendi sedulo erunt fideles ne, dum suo apponunt mento patinam, et Sacerdoti dein tradunt, aut alteri fideli eam porrigunt, ita eam- dem flectant aut invertant, ut, si quae adsunt, fragmenta decidant et disperdantur. 7. Fragmenta autem quae in patina post sacram fidelium Communionem exstabunt, quo­ties haec intra Missam fuerit diribita, in calicem sedulissime, digiti ope, iniiciantur; in pyxidem vero, si extra Missam sacra Synaxis a fide­libus recipiatur. Mens autem Sacrae Congregationis non est eas reprobare patinas, cuiusmodi demum sint formae, quae modo adhibentur quibusdam in Ecclesiis, dummodo ex metallo sint confectae, et intus non sculptae, quaeque sint aptae sacris fragmentis colligendis. S. Ordinarii denique satagant ut ecclesia­rum rectores diligentissime munda servent al­taria, una cum sacris supellectilibus, illa prae­sertim quae sacris Speciebus excipiendis inservi­unt, et sciant super observantia praefatarum prae­scriptionum graviter onerari eorum conscientaim. 9. Quod asservandas sacras particulas, in­firmis ministrandas postremo hebdomadae sanc­tae triduo, Ordinarii locorum perspectam ha­beant Rubricarum et Decretorum Sacrae Con­gregationis Rituum intentionem; scientes eas­dem asservari non ad publicam venerationem, imo hanc prohiberi; tamen magnopere sata­gendum esse, ut Eucharistiae Sacramento, ha­bita in primis ratione loci, non desit obsequium congruentis honoris et decoris. Emi Patres praeterea mandarunt ut loco­rum Ordinarii, intra annum a recepta hac In­structione, S. H. Congregationem certiorem red­dant de his quae decernere censuerunt, in executionem praescriptionum heic contentarum, et ad abusus forte inolitos convellendos. In Audientia diei 25 martii 1929 Ssmus D. N. Pius Pp. XI, audita relatione infrascripti Secretarii H. S. Congregationis, eamdem In­structionem approbavit atque edi iussit, mandans ut mittatur ad omnes locorum Ordinarios et Prae­latos regulares, ad hoc, ut sacerdotibus et religiosis sodalibus respective eam ipsi communicent. Datum Romae ex Aedibus Sacrae Con­gregationis de Sacramentorum disciplina, die XXVI ejusdem mensis, anni MDCCCCXXIX. t M. Card. Lega, Praefectus. D. Jorio, Secretarius. Suboticae, die 12. januarii a. 1930. Coetus Consultorum in sua autumnali sessione decrevit peculia ecclesiarum in Officio Rationum commassate administranda esse. Uti­litas peculii ecclesiastici expostulat, ut reductio haec eo momento peragatur, ut capitalia cum ratio patuerit, ad ejusmodi negotia ecclesiastica elocentur, quae et mutationem valutae perferre et praescriptum usufructuarium censum sol­vere possint. Elocatio in aurea valuta internationali concedetur, ejusque renumeratio eodem valore obligatur. Cum haec manipulatio in administratione interna dioecesis peragatur, mutuum et eloca­tio officiis publicis indicari non debent. Summa, quae ad erogationes menstruas tegendas requiritur in cassis ecclesiasticis ti­tulo aeris parati relinquitur. Conspectus de statu peculii ecclesiastici primis diebus anni ingruentis ad Officium Ra­tionum submittatur. Suboticae, die 12. januarii a. 1930. Nr. 111. Commassatio peculii eccle­siastici.

Next

/
Thumbnails
Contents