Bács megyei püspöki körlevelek, 1930

38 d) Agebatur de fundis et capitalibus servandis. Consilium ad definitam resolutionem circa jus proprietatis et modum agendi non venit, pro­posita tamen in Actis ABAe sub nro XXIV. reassumuntur. Transactio capitalium in Diario ad finem anni currentis peragi debet. 4. Ex regimine dioecesana. a) Rss. D. Franciscus Petrányi de redemptione Iecticalium proponit ut 1. modus lecticalia redimendi in statutis stipuletur, 2. Coetus Consultorum sustentationem veterum contractuum decernat et actionem circa eorum renovationem ex officio suo imme­diate cum communitatibus moveat. Quibus probatis ad normas quae in Adis ABAe sub nro XII. de objecto eodem jam publicatae sunt, ad instar partis 4. in Actis ABAe sub nro XXV. supplementum additur. b) Approbantur normae, quas. Adm. Rev. D. Petrus Weinert de aedificiis parochialibus conservandis, de mutuo beneficiariis praebendo, et de fundis patronatus restituendis proposuit ut Actis ABAe sub XXVI, XXVII. et XXVIII. inserantur. c) Consuetudo dioecesana de cura pro mortuis fratribus gerenda, suadente Rss. D. dr. Stephano Tumbas, sub titulo Mutuum Suffragium in Actis ABAe sub nro XXIX. defigitur. d) Ulmus D. Blasius Rajié relationis suae meminit, quam a. 1926. (Litt. Circulares p. 20. nr. 4.) in Coetu Consultorum de lugubri statu diasporarum catholicarum proposuerat. Nexu hujus systematisatio ecclesiarum filialium proponitur; quod probatum Actis ABAe sub nro XXX. inseritur. Symbolae, quae in cistis sine proprio fine expositis colliguntur, interveniente Officio Ra­tionum in usum filialium convertentur. e) Systematisatio capellaniarum ab eodem prolata ex duplici ratione in consilio venit. 1. Organisatio novarum stationum duobus articulis, qui §-um 5. „Muneris Cooperatorum" suppleant, in Actis ABAe sub nro XXXI. red­igitur. 2. Oeconomia cooperatorum Mun. Coop. §. 41. et sequ. eo immutetur, ut incerti proventus cooperatorum in fixum salarium convertantur. Quod principiis subsequentibus ad finem deduci posse traditur: Omnes proventus cooperatorum etiam accidentales (§. 53. et sq. Mun. Coop.) statui, non vero personis attribuantur, et proventus omnium cooperatorum in una „Cista Cooperatorum" per annum collecti anno subsequente proportionaliter ad pragmaticam ratio­nem annorum loco muneris non respecto per menses distribuantur. Clerus venerabilis consultatur ut senten­tiam suam et singillatim et in Coronis congre­gatus Ordinario huic aperiat. 5. Consultatio de Scholis in relatione Rssmi D. Blasii Hirka de bonis et catechesi habebatur, et Coetus circa revindicationem bonorum scholarium quatuor consilia cepit, et quidem: a) de aedificiis, agris et utensilibus scho­larum catholicarum; b) de jure scholas catholicas sustentandi; c) de domibus ludimagistrarum de „Nostra Domina" et d) de administratione proprietatum ca­tholicarum. Quae consilia capta in Actis ABAe sub nro XXXII. inveniuntur. Circa catechesim standum est consilio quod anno priore captum et in Litt. Cire. 1929. p. 30. nr. II. emana­tum est — exspectando simul ulteriores dispo­sitiones Ordinarii. 6. Rssmus D. Blasius Hirka de Communitatibus Catholicis proponit quod sequitur: Cum Consilia Catholica omnia sub iisdem Statutis approbatis moderentur, electionibus juxta eadem statuta peractis, ante constitutio­nem Statuta supralaudata, juxta formulam protocolli praescriptam, acceptanda et sub­scribenda curentur, nisi id jam prius perac­tum sit. Propositum approbatur. Protocollum, Zapisnik, in editione Alphae comparari potest. 7. Quae Coetus pertractavit eventualia fuerunt: a) Festum s. Josephi, cujus inauguratio ad tempus post constitutionem Dioecesis differtur;

Next

/
Thumbnails
Contents