Bács megyei püspöki körlevelek, 1930

— 35 ­VIII. His Litteris Circularibus adnexae sunt Litterae communes episcopatus Jugoslavensis, quae occasione Congressus Eucharistici in lucem editae sunt et in ordinem Litt. Cire. ABAe sub nro. VII. p. 31—34. rediguntur. Usus earum prudenti judicio DD. Curionum relinquitur. Suboticae, die 1. septembris a. 1930. PIUS PP. XI. Ad perpetuam rei memoriam Litteris Nostris Motu proprio datis die XXIX. mensis Julii, a. MDCCCCXXI1I. Nos apud Sacram Congregationem Concilii peculiare constituimus Officium, quod universam in Ecclesia actionem catechisticam moderaretur ac proveheret. Nunc autem ejusdem Officii Commissio catechetica, ad religiosam institutionem populi christiani ac praesertim puerorum magis magisque prove­hendam, enixas nobis preces adhibet ut spiri­tualibus Indulgentiarum muneribus eos hones­temus, qui christiani catechismo sive tradendo sive discendo operam praestent. Verum De­cessores Nostri rec. mem. tum Paulus Pp. V. tum Clemens Pp. XII. hujusmodi spiritualia dona jam concessere, quae tunc temporis satis apta videbantur; at nunc eadem augenda no- straque aetatis necessitatibus congrua reddenda in Domino existimavimus. Abrogatis itaque in­dulgentiis ab iisdem Romanis Pontificibus hac in re antea concessis, conlato quoque consilio cum dileclo filio Nostro Sanctae Romanae Ecc­lesiae Cardinali Poenitentiario Maiore, de om­nipotentis Dei misericordia et beatorum ejus Apostolorum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus et singulis christifidelibus, qui per mediam circiter horam et non minus quam per tertiam horae partem doctrinae christianae tra­dendae vel discendae saltem bis in mense operam dederint, eodemque in mense bis lu­crandam, diebus ad ipsorum arbitrium seligen­dis, Plenariam Indulgentiam, dummodo vere poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti aliquam ecclesiam vel publicum orato­rium visitaverint, ibique ad mentem Nostram seu Romani Pontificis preces effuderint, miseri­corditer in Domino concedimus. Praeterea christifidelibus iisdem, quoties per praefatum temporis spatium doctrinae christianae sive tradendae sive discendae operam navaverint, Indulgentiam partialem centum dierum, contrito saltem corde acquirendam, largimur. Non obs­tantibus contrariis quibuslibet. Praesentibus per­petuis futuris temporibus valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII. mensis Martii anno MDCCCCXXX. Pontificatus Nostri nono. E. Card. Pacelli, a Secretis Stat. Suboticae, die 1. septembris a. 1930. Summus Pontifex Pius Papa XI. in Con­sistorio secreto diei 30. junii a. c. praecepit, ut sacerdotes toto orbe terrarum preces, post Sacrum expletum jussu Leonis Papae XIII. re­citandas pro Russia applicarent, id ipsum clerus curatus suos populares vel Sacro adstan- tes quoslibet studiosissime monerent in eo- rumdemque memoriam saepenumero revo­carent. Suboticae, die 1. septembris a. 1930. Cum pluribus vicibus jam evenerit, ut jurisdictiones publicae sigilla quibus officia parochialia utuntur, renuerent, quidam parochi vero propria auctoritate sigilla mutarent, ad evitandas molestias, simul et ad conformitatem consequentem, et quod gravius est, sigillis of­ficiosis fidem publicam attribuendi causa, cu­riones parochialium et aliorum officiorum pro­vocantur, ut typos omnium sigillorum suorum, quae nunc temporis in quibuscunque agendis publice adhibentur, heic submittant. In relatione, quae circa hoc ■ objectum ad Curiam ABAe substernetur, pars superior more solito inscribatur et sigilla, quibus officium pa­rochiale s. N. in ___________utitur, infra textum typos suos impressa uti inferius habeant: O O O O O Datum et subscriptio. Relatio haec in duobus exemplaribus de­bet substerni, quorum alterum in archivo ABAe servabitur, alterum vero recensum et appro­batum officio parochiali remittetur. Pro omnibus parochiis sigilla pro posse conformia constituentur, quae inde a 1. jan. a. 1931. obligatorie et exclusive adhiberi debebunt. Suboticae, die 10. septembris a. 1930. Ulmus Ordinarius die 31. augusti diaconis Nicolao Ágoston et Joanni Czirfusz s. ordinem presbyteratus contulit. Suboticae, die 2. septembris a. 1930. Nr. 2387. Preces post Sacrum pro Russia reci­tandae. Nr. 2380. Sigilla Officio­rum parochia­lium conformia constituuntur. Nr. 238 L S. ordo pres­byteratus col­latus. Nr. 2382. Litterae com­munes episco­patus Jugo­slavensis. Nr. 2378. Litterae Apo- stolicae de In­dulgentiis christ, cate- chesim traden­tibus concessis publicantur.

Next

/
Thumbnails
Contents