Bács megyei püspöki körlevelek, 1930

Nr. 1423. De inhonesto feminarum vestiendi more.- 25 — V. Vi supremi apostolatus, quo in universa Ecclesia diviniius fungitur, Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI. verbis et scriptis nunquam destitit illud S. Pauli (I. ad Tim., II., 9., 10.) inculcare, videlicet: „mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se. et... quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona“. Ac saepenumero, occasione data, idem Summus Pontifex improbavit acerrimeque dam­navit inhonestum vestiendi morem in catholi­carum quoque mulierum ac puellarum usum hodie passim inductum, qui non modo femi­neum decus atque ornamentum graviter offendit, sed nedum in temporalem earumdem femina­rum perniciem verum etiam, quod peius est, in sempiternam, itemque in aliorum ruinam miserrime vertit. Nihil igitur rrrirum, si Episcopi ceterique locorum Ordinarii, sicut decet ministros Christi, in sua quisque dioecesi pravae huiusmodi li­centiae ac procacitati modis omnibus unaque voce obstiterunt, derisiones nonnumquam ac ludibria ob hanc causam sibi a malevolis illata aequo fortique animo tolerantes. Itaque hoc Sacrum Consilium cleri populi­que disciplinae provehendae cum eiusmodi Sacrorum Antistitum vigilantiam et actionem merita probatione ac laude prosequatur, tum eosdem vehementer hortatur ut consilia atque incepta opportune inita insistant et alacrius pro viribus urgeant, quoadusque hic pestiferus mor­bus ex honesta hominum consortione penitus extirpetur. Quod ut facilius ac tutius ad effectum deducatur, haec Sacra Congregatio, de mandato Sanctissimi Domini, ea quae sequuntur ad rem statuere decrevit: 1. Parochi praesertim et concionatores, data occasione, secundum illud Apostoli Pauli (II. ad Tim., IV, 2) instent, arguant, obsecrent, increpent ut feminae vestes gestent, quae ve­recundiam sapiant quaeque sint ornamentum et praesidium virtutis; moneantque parentes ne filiae indecoras vestes gestare sinant. II Parentes, memores gravissimae obliga­tionis qua tenentur prolis educationem in primis religiosam et moralem curandi, peculiarem ad­hibeant diligentiam, ut puellae a primis annis in doctrina christiana solide instituantur atque in earum animo ipsi, verbis et exemplo, amorem virtutum modestiae et castitatis impense fove­ant; familiam vero, Sacrae Familiae exempla imitati, ita constituere atque gubernare satagant, ut singuli verecundiae amandae atque servan­dae inter domesticos parietes habeant causam et invitamentum. III. Parentes iidem filias a publicis exer­citationibus et concursibus gymnicis arceant; si vero eisdem filiae interessé cogantur, curent ut vestes adhibeant quae honestatem plene prae- seferant; inhonestas vero vestes illas gestare nunquam sinant. IV. Collegiorum moderatrices et scholarum magistrae modestiae amore puellarum animos ita imbuere enitantur, ut eaedem ad honeste vestiendum efficaciter inducantur. V. Eaedem moderatrices ac magistrae puellas, ne ipsarum quidem matribus exceptis, quae vestes minus honestas gestent, in collegia et scholas ne admittant, admissasque, nisi re­sipiscant, dimittant. VI. Religiosae, iuxta litteras die XXIÍ1. mensis Augusti, a. MDCCCCXXVI1I., datas a Sacrae Congregatione de Religiosis, in sua col­legia, scholas, oratoria, recreatoria puellas ne admittant, admissas ne tolerent, quae Christi­anum vestiendi morem non servent: ipsae vero in alumnis educandis peculiare adhibeant stu­dium, ut in earum animo sancti pudoris et ve­recundiae christianae amor altas radices agat. VII. Piae instituantur et foveantur femina­rum Associationes, quae consilio, exemplo et opere finem sibi praestituant cohibendi abusus in vestibus gestandis christianae modestiae haud congruentibus et promovendi morum puritatem ac vestiendi honestatem. VIII. In pias Associationes feminarum ne illae admittantur, quae inhonestas vestes induant; admissae vero, si quid postea hac in re peccent et monitae non resipiscant, expellantur. IX. Puellae et mulieres, quae inhonestas vestes induunt, a Sancta Communione et a munere matrinae in sacramentis Baptismi et Confirmationis arceantur, atque, si casus ferat, ab ipso ecclesiae ingressu prohibeantur. X Cum incidunt per annum festa, quae modestiae christianae inculcandae peculiarem exhibeant opportunitatem, praesertim vero festa B. M. Virginis, parochi et sacerdotes piarum Unionum et Catholicarum Consociationum mo­deratores feminas ad christianum vestiendi mo­rem, opportuno sermone revocare atque excitare ne praetermittant. In festo autem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae pecuilares preces in omnibus cathedralibus et paroecialibus ec­clesiis quovis anno peragantur, habitis, ubi fieri potest, opportunis cohortationibus in sollemni ad populum concione. Xl. Consilium dioecesanum a vigilantia, de quo in declaratione Sancti Officii die XXII mensis Martii, a. MDCCCCXVIII. data, semel saltem in anno de aptioribus modis ac ratio-

Next

/
Thumbnails
Contents