Bács megyei püspöki körlevelek, 1929
r- 42 addita, ut ratio haec solvendi pro annis 1929— 1930. valeret et sacerdotes de restantiis suis edocerentur. Omnes symbolae ex ratione auxilii temporarii penduntur; fundus pensionis, ad quem clerus suum jus praetendere possit, Colocae permansit. Ad clerum juniorem educandum pro taxis pro seminario juxta Can. 1356. e contribulatione cleri eaedem summae decernuntur, quibus clerus annue suis symbolis UCS-ae succurrit. De peculiis ecclesiarum servandis confert Rss. D. Blasius Hirka, quo proponente a Coetu consilium ejusmodi capitur, ut omnia peculia ecclesiastica in officio Rationum commassate administrentur. Resolutiones quoad modum commassationis quae sequuntur latae sunt: a) Peculium totum, quod in quattuor cassis A.), B.), C), D.) administratur, ad Ordinarii mandatum ad officium Rationum submittendum est; b) perceptiones currentes quovis mense elapso in Tabulis menstruis computentur et superfluum via rationis postalis cheque iiem officio Rationum expediatur, cui et copia Tabulae menstruae eodem die directe mittatur; c) si quid damni ecclesiae ex negligentia parochi eveniet, ad rationem ejus computabitur; d) jus proprietatis cujusque parochiae servabitur. De modo agendi officia parochialia singil- latim edocebuntur. Nexu commassationis peculii ecclesiastici aliud quoque consilium pro communisatione omnium rationum propositum est, quod si approbatum fuerit, juxta principia quae sequuntur ad exsecutionem mandabitur: a) omnes perceptiones et erogationes ad rationem dioecesis non vero parochiae solventur ; b) legata pro piis finibus non fundationum sed donorum rationem habebunt, et in proprietatem dioecesis transient, cujus erit finis, quem fundatores designaverint, exsecutionem tutam reddere; c) indigentiis singularum parochiarum per praeliminationem Rationum providebitur, superfluum vero ex Coetus Consultorum consulto ad fines dioecesis convertetur; d) anno quovis elapso nullum aes paratum in cassis supermanebit. Quae de communisatione proposita sunt, pro nunc temporis tantum consilia habeantur, circa quae sententias suas singuli parochi immediate, cuncti vero in corona vernali congregati via protocolli Ordinario referent. Pertractantur sententiae, quas clerus dioe- cesanus ex coronis autumnalibus circa libros precum novos edendos proposuit; et instar principiorum statuuntur directiva subsequentia: a) .Clerus universus necesse habet, ut devotiones populares publicae unificentur uni- formesque libri precum et cantionum typis mandentur; b) jus editionis et proprietatis librorum ad dioecesim spectabit; c) forma externa et dispositio interna in omnibus uniformis constituetur; d) liber Croaticus ex libris jam editis construetur; libri vero Hungarici et Germanici novi adornabuntur; e) materia colligenda pro libro Hungarico Rssmo D. Blasio Hirka, pro libro Germanico Rev. D. Josepho Negele concreditur. Ad textum revidendum commissio eligetur; f) pro cantoribus melodiae cantionum praescribentur, neve alii cantus in ecclesiis permittentur; g) in libro principali preces et cantiones simul in eodem volumine colligentur, et eodem tempore variae formae pro juventute scholari et solae preces excutientur. Rss. D. Petrus Weinert statuta di- oecesana pro aedificiis parochialibus conservandis commendavit. Proposita ejus approbata sunt et in Actis ABAe sub nro. XXI. promulgantur. Rss. D. Leonardus Hegedűs conspectum praebet quomodo clerus variis tributis nimie oneratus sit et existentia ejus in discrimen sit vocata. Via episcopatus pro remediis ad gubernium recurretur. Ex consulto Coetus clerus curatus simul rogatur, ut ad normam Can. 472. n. 2. in corona vernali congregatus determinet et in pro- tocollis Ordinario adprobandi causa proponat, quaenam parochia cuique parochiae vicinior habenda sit. Tempore consultationis elapso conventus ab Ordinario ad finem ducitur et tractatio aliorum agendorum ad sessionem proximam differtur. Propositae quaestiones omnes praesidente Episcopo liberae praesentium disceptationi subjectae sunt; et consilia unanime lata, ab ipso adprobata, in Litteris Circularibus et in Actis ABAe pro tempore jurisdictionis ABAe valitura promulganda decernuntur. Suboticae, die 14. novembris a. 1929. Ludovicus Budanović Episcopus, Administrator Apostolicus.