Bács megyei püspöki körlevelek, 1929
40 oeconomus (vel parochus antecedens,) ambo syndici, delegatio patroni et communitatis publicae et praesidens laicus communitatis catholicae. 1. Commissarius Ordinarii salutatis praesentibus enuntiat, ut ex praelecto documento Ordinarii pateat, Rev. D. NN. officio parochiali per mortem (vel resignationem) jure et facto vacanti praepositum esse, et ex officio procedere debere, ut novo curato officium et munus parochiale, bona et peculia sacra, inventariis consignatis tradantur. 2. Pertractantur inventaria, quae, juxta modum visitationis in Statutis Dioecesanis p. 112 et sequ. praescriptum, praevie jum confecta sunt: a) quoad peculia: libro Rationum combinato et cista patefacta exponendum est: quantum adsit in aere parato et quantum in syngraphis? an hae juxta praescriptam formulam concinnatae et in forma authentica exaratae sint? quot item hae adsint numero? quantus census annuus in iisdem stipulatus? an erga intabula- tionem vel fidejussionem exaratae sint ? an omnes sufficienti et quidem pupillari securitate polleant ? b) quoad vasa sacra, vestimenta et alias res pretiosas, ex qua materia confecta sint et in quali statu existant; c) quoad fundos immobiles, si quos Ecclesia habet, eorum numerus, extensio, qualitas, applicatio, item cui et erga qualem censum elocati sint; d) quoad aedificia: eorum materia, structura, amplitudo, status in singulis partibus, destinatio, item cui et erga qualem censum annuum; e) quoad statuas et cruces earum materia, status et an cum Ordinariatus permissu erectae, atque debita fundatione provisae sint; f) circa Bibliothecam; g) circa Archivum parochiale. Peculia haec novo parocho administranda traduntur, qui protocollo suum aditum et si quae habet opposita, indicat. 3. Tituli proventuum et onera beneficii parochialis distincte describuntur et recensentur: a) Aedes parochialis cum habitationibus, aedificiis et hortis; b) agri cum aedificiis; c) lecticalia, deputata, eorumque redemptiones et salaria; d) reditus parochiales calculo diametrali sumpti ex cancellaria et functionibus. 4. Statuitur: a) rationes de peculio ecclesiae approbatas de a. 19 ____ inveniuntur; b) diarium principale confectum, apochis firmatum et combinatum usque ad diem ____ _____________habetur, ex quo summae sequentes patent: perceptae ............... D. erogatae D. in aere parato . . . D. in litteris obligatoriis et cassis parsimonialibus . . D. quae peculium universum efficiunt . . . D. Peculia in manus parochi tradentur et in cista includantur, claves dividuntur. Parochus novus et syndici pretia cum obligatione fidei suscipiunt vel partim repudiunt. 5. Revidentur rationes quae antecessori imputantur: a) quoad defectus in pretiis, aedificiis et in tributis non solutis; b) quoad substantiam inter antecessorem et successorem dividendam; c) quoad defectus archivi et alias. 6. Rssmus D. Commissarius officium novo parocho traditum eumque muneri parochiali praefectum esse declarat. Protocollum hoc et omnia inventaria in duplicibus exemplis exarata a praesentibus subsignantur eaque in manus mandatarii Ordinario referenda traduntur. Ddto ut supra. (Subscriptiones.) Suboticae, die 30. novembris a. 1929. R. D. Joannes Gartner, cooperator ex Stara Kanjiža administrator ad Lók nominatus est. R. D. Ludovicus Firány, vicarius-coope- rator ex Horgos qua cooperator ad St. Kanjiža et R. D. Franciscus Raible, vicarius ex Subo- tica qua cooperator ad Horgoš et vicarius ad vicariam S.Joannis in Kraljevbregtranspositisunt. Suboticae, die 30. novembris a. 1929. Ludovicus Budanović Episcopus, Administrator Apostolicus. Nr. 3224. Personalia.