Bács megyei püspöki körlevelek, 1929

- 33 ­VII. Ad perpetuam rei memoriam. — Anno Jubilari MDCCCCXXV Beato Joanni Baptistae Vianney, Presbytero Confessori, qui a Vico Ars, in quo est parochi munere functus, nun­cupatur, Sanctorum honores tributi sunt; atque anno MDCCCCXXVII1, cum ejusdem Officium Missaque adprobata fuerint, festum sancti pa­rochi ipsius ritu duplici celebrandum ad uni­versam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cujus dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringentorum ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcopo­rumque, rogati sumus, ut tamquam caelestem Patronum animarum curatoribus ubique terra­rum degentibus Sanctum loannem Baptistam Vianney condere dignaremur. Nil enim magis opportunum videtur quam ita parochis omni­bus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex ejusdem sedulitate in ani­marum cura gerenda jam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X. anno MDCCCCV, Be­atum Joannem Baptistam Vianney illico post sollemnem ejus Beatificationem constituit cae­lestem Patronum universis presbyteris, qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos con­siderantes, precibus concedendum existimavi­mus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab initio Nostro sacerdotio occasionem nadi, vota faciunt impensa ut hujusmodi lar­gitas spiritualis, quam a Nobis instanter effla­gitant, Jubilaei Nostri cum memoria apud pos­teros coniungatur, ejusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Car­dinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Sca­laris, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac ma­tura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae postestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore Sanctum Joannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostoli- cus vir ac parochus oppiduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curatorum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras fir­mas validas atque efficaces jugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros ef­fectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spec­tant sive spectare poterunt amplissime suffra­gari ; sicque rite judicandum esse ac definien­dum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quid­quam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari con­tigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII. m. április an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Suboticae, die 15. septembris a. 1929. Ad humiles enixasque preces Revmmi Domini Hyacinthi, Episcopi Augustodunensis, supplicia quoque depromentis vota plurium Emmorum S. R. E. Cardinalium, fere innumera­bilium Sacrorum Antistitum, necnon Superio­rum Ordinum et Congregationum religiosarum, praeeunte universa familia Monialum Ordinis Visitationis B. M. V., ab infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas, Sanclissimus Dominus Noster Pius Papa XI. qui per Litteras Encyclicas „Miserentissimus Dominus,“ die 8. maii 1928., Sacratissimi Cor­dis Jesu festum, expiationis et reparationis more, firmius solemnisque celebrari jusserat, atque ad altiorem ritum et nobiliorem solemni- tatem evexerat — alterum quoque festum illi priori et digniori, veluti congruum additamen­tum, latius amplificare cogitavit et voluit ; nem­pe Sanctae Margaritae Mariae Alacoque, Vir­ginis, quae divini Cordis fidelis discipula et amantissima filia se totam devovit eius honori et cultui propagando. Quare ipse Beatissimus Pater, votis et postulationibus sibi porrectis libenter obsecundans, festum Sanctae Margari­tae Mariae Alacoque, pluribus dioecesibus et piis religiosisque Institutis jam indultum, sup­rema et apostolica Sua auctoritate, pro utro­que Clero ad universam Ecclesiam extendere dignatus est. Insuper officium cum Missa pro­prium nec non Elogium Martyrologio Romano addendum, prouti ea in superiore prostant e- xemplo, ex Sacrae Rituum Congregationis con­Nr. 2875. S. Joannes B. Vianney Patro­nus omnium parochorum constitutur. Nr. 2879. Festum s. Mar­garitae Mariae Alacoque ad universam Ec­clesiam exsen- ditur.

Next

/
Thumbnails
Contents