Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

— 21 — Pelagii errorem secuti, inficiantur, nativam quan- dam virtutem humanae naturae jactantes quae suapte vi ad altiora usque progrediatur; sed falsa haec humanae superbiae commenta rejicit Apo­stolus, illud nos admonens: „natura eramus filii irae“. (Eph., II. 3.) Et sane jam ab initio com­munis illius expiationis debitum quasi agnovere homines et Deo sacrificiis vel publicis placando, naturali quodam sensu ducti, operamdare coe­perunt. At nulla creata vis hominum sceleribus expiandis erat satis, nisi humanam naturam Dei Filius reparandam assumpsisset. Quod quidem ipse hominum Salvator sacri Psaltis ore nunti­avit: „Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt: tunc dixi: Ecce venio“ (Hebr., X. 5—7.) et reapse „vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse porta­vit; vulneratus est propter iniquitates nostras" (Is. V, 3, IV, 5.) et „peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ... (I. Petr., II, 24.) delens quod adversus nos erat chirogra­phum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci . . . (Coloss., II, 14.) ut peccatis mortui justititae vivamus." (I Petr., II. 24.) Quamquam vero copiosa Christi redemptio abunde nobis „omnia delicta donavit“, (Cf. Coloss., II. 13.) ob miram tamen illam divinae Sapientiae dispensationem, qua in carne nostra adimplenda sunt quae desunt passionum Christi pro corpore ejus quod est Ecclesia, (Cf. Coloss., 1. 24.) etiam laudibus et satisfactionibus, „quas Christus in nomine peccatorum Deo persolvit" nostras quoque laudes et statisfactiones adjicere possumus, immo etiam debemus. At semper meminerimus oportet, totam expiationis virtutem ab uno Christi cruento sacrificio pendere, quod sine temporis intermissione in nostris altaribus incruento modo renovatur, siquidem „una eadem- que est Hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa"; (Cone. Trid., sess. XXII c. 2.) quamobrem cum hoc augustis­simo Eucharistico sacrificio et ministrorum et aliorum fidelium immolatio conjungi debet ut ipsi quoque „hostias viventes, sanctas, Deo placentes" (Rom, XII. 1.) sese exhibeant. Quin immo S. Cyprianus affirmare non dubitat „sacri­ficium dominicum legitima sanctificatione non celebrari, nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni." (Ep. 63, n. 381.) Qua­propter nos monet Apostolus, ut „mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes", (II. Cor., IV. 10.) atque cum Christo consepulti et comp­lantati similitudini mortis ejus, (Cf. Rom., VI. 4—5.) non modo carnem nostram crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis, (Cf. Gal., V. 24.) „fugientis ejus quae in mundo est concupiscen­tiae corruptionem"; (II. Petr., I, 4.) sed „et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris" (II. Cor., IV. 10.) et, aeterni ejus sacerdotii participes effecti, offeramus „dona et sacrificia pro peccatis". (Hebr V. 1.) Neque enim arcani hujus sacerdotii et satisfaciendi sacrificandique muneris partici­patione ii soli fruuntur, quibus Pontifex noster Christus Jesus administris utitur ad oblationem mundam divino Nomini ab ortu solis usque ad occasum omni loco offerendam, (Malach., I. 11.) sed etiam Christianorum gens universa, ab Apo­stolorum Principe „genus electum, regale sacerdo­tium" (I. Petr., II. 9.) jure appellata, debet cum pro se, tum pro toto humano genere offerre pro peccatis, (Cf. Hebr. V. 2. haud aliter propemo- dum quam sacerdos omnis ac pontifex „ex ho­minibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum“ (Hebr., V, 1.). Quo autem perfectius nostra nostrumque sacrificium sacrificio dominico responderit, idest amorem nostri cupiditatesque nostras immola­verimus et carnem crucifixerimus crucifixione ea mystica, de qua loquitur Apostolus, eo uberiores propitiationis atque expiationis pro nobis aliisque percipiemus fructus. Mirifica enim viget fidelium omnium cum Christo necessitudo, qualis inter caput et cetera corporis membra intercedit, itemque arcana illa, quam fide catholica profi­temur, Sanctorum communione, cum singuli ho­mines tum populi non modo conjunguntur inter se, sed etiam cum eodem „qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusquemembri augmentum corporis sui facit in aedificationem sui in caritate." (Eph., IV. 15—16.) Quod qui­dem Mediator ipse Dei et hominum Christus Jesus, morti proximus, a Patre postularat: „Ego in eis et tu in me ut sint consummati iu unum". (Jo„ XVII, 23.) Quemadmodum igitur unionem cum Christo profitetur ac firmat consecratio, ita expiatio eamdem unionem et, culpas detergendo, inchoat et, Christi passiones participando, perficit et, victimas pro fratribus offerendo, consummat. Atque id sane miserentis Jesu consilium fuit, cum Cor nobis suum, insignia passionis prae­ferens ac flammas amoris ostentans, patere voluit, scilicet ut hinc infinitam peccati malitiam conjectantes, illinc Reparatoris caritatem infini­tam admirati, et peccatum vehementius detesta­remur et caritati ardentius vicem redderemus. Et vere expiationis potissimum seu repara­tionis spiritus primas semper potioresque partes habuit in cultu Sacratissimo Cordi Jesu exibendo, nihilque eo congruentius origini, indoli, virtuti, industriis quae huic religionis formae sunt pro­priae, ut rerum memoria et usus, sacra item li­turgia atque Summorum Pontificum acta confir­mant. Siquidem cum se conspiciendum Margari­tae Mariae exhiberet Christus, caritatis suae infinitatem praedicans, simul, maerentis instar, tot tantasque sibi inustas ab ingratis hominibus injurias in haec verba conquestus est, quae utinam i

Next

/
Thumbnails
Contents