Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
— 15 — 3. Quod spectat ad dispensationes et sanationes matrimoniales concedendas, curet Ordinarius, ut nupturientes, qui pares soluendo inveniantur, aequam et congruam oblationem, iuxta praxim apud Curias legitime inolitam, persolvant. 4. Taxa exquiri solita oro caeteris induitis — vigore facultatum quae in hoc indice recensentur — sint quindecim libellae. 5. Pro casuum tamen diversitate, huius- modi taxae moderandae aut dispensandae erunt, ob paupertatem oratorum, aliasve iustas camas, pro prudenti iudicio ac conscientia Ordinarii. 6. Summa omnium taxarum et oblationum, quas Ordinarius reapse exegerit, in fine cuiuslibet anni ad S. Sedem, per tramitem S. Congregationis Consistorialis, transmittatur, distincte adnotando partes quae spectent ad singulas SS. Congregationes. 7. Ipse Ordinarius pro quolibet induito, etiam matrimoniali ad sensum can. 1056, taxam libellarum quinque adiicere poterit, sibique retinere in sui vel dioecesis necessitatibus erogandam; salvo praescripto N. 5. A) Facultates additionales S. Congregationis S. Officii: 1. Dispensandi, iustis gravibusque accedentibus causis, cum subditis etiam extra territorium aut non subditis intra limites proprii territorii, super impedimento mixtae religionis, et, etiam super disparitate cultus, ad cautelam; quoties prudens dubium oriatur de collatione baptismi partis acatholicae, quatenus ante nuptias pars acatholica ad veram religionem adduci, aut catholica ab ipsis nuptiis absterreri nequiverit, dummodo prius regulariter ad praescriptum Cod. I. C. can. 1061. §. 2. cautum omnino sit conditionibus ab Ecclesia requisitis, et Ipse Ordinarius moraliter certus sit easdem impletum iri, scilicet: ex parte nupturientis acatholici de amovendo a parte catholica perversionis periculo, et ab utroque contrahente de universa prole utriusque sexus in catholicae religionis sanctitate omnino baptizanda et educanda; declarata insuper parti catholicae obligatione, qua tenetur, prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Nupturientes autem moneantur se, ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, ministrum quoque acatholicum ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum adire non posse, ad mentem Cod. I. C. can. 1063. §. 1. sub poena excommunicationis latae sententiae Ordinario reservatae, a parte catholica incurrendae, iuxta can. 2319. §. 1. n. 1. stricte caetero- quin servatis quae de parochi in casu agendi ratione statuta sunt in can. 1063. §. 2. Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur, et pars catholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur, praevia eius absolutione ab excommunicatione contracta, si forte matrimonium attentatum fuerit coram ministro acatholico, eique impositis congruis poenitentiis salutaribus. 2. Dispensandi iustis gravibusque accedentibus causis cum subditis etiam extra territorium, aut non subditis intra limites proprii territorii super impedimento disparitatis cultus (excepto tamen casu matrimonii cum parte iudaica aut mahumetana); quatenus sine contumelia Creatoris id fieri possit et ante nuptias pars non baptizata ad veram religionem adduci, aut catholica ab ipsis nuptiis absterreri nequiverit, dummodo prius regulariter ad praescriptum Cod. 1. C. can. 1061. §. 2. cautum omnino sit conditionibus ab Ecclesia requisitis, et Ipse Ordinarius moraliter certus sit easdem impletum iri, scilicet: ex parte nupturientis non baptizati de amovendo a parte catholica perversionis periculo et ab utroque contrahenti de universa prole utriusque sexus in catholicae religionis sanctitate omnino baptizanda et educanda; declarata insuper parti catholicae obligatione, qua tenetur, prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Nupturientes autem moneantur se, ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, ministrum quoque falsi cultus ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum adire non posse, ad mentem Cod. I. C. can. 1063. §. 1. stricte caeteroquin servatis quae de parochi agendi ratione in casu statuta sunt in can. 1063. §. 2. Quod vero attinet ad legitimationem prolis, prae oculis habeatur can. 1051. Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur, et pars catholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur. In reliquis, quod refertur ad publicationes, interrogationes de consensu et sacros ritus, sive agatur de impedimento mixtae religionis sive disparitatis cultus, serventur praescripta Cod. I. C. cann. 1026. 1102. 1109, et hujusmodi nuptiis celebratis, sive in proprio, sive in alieno territorio, Ordinarius invigilet ut coniuges promissiones factas fideliter impleant. 3. Sanandi in radice matrimonia attentata coram officiali civili vel ministro acatholico a suis sudbitis etiam extra territorium, aut non subditis, intra limites proprii, cum impedimento mixtae religionis aut disparitatis cultus, dummodo consensus in utroque coniuge perseveret, isque legitime renovari non possit, sive quia pars acatholica de invaliditate matrimonii mo-