Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

12 ­Facultates acceptae in copiis uti sequuntur, recensentur: SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS INDEX FACULTATUM QUINQUENNALIUM Formula III. Revmo Ordinario Bačiensi pro IV. quinquennio. Iuxta normam traditam in can. 340. Codi­cis luris Canonici quinquennia supputanda sunt ab anno 1911. SSmus D. N. Pius PP. XI. his S. Congre­gationis Consistorialis litteris benigne indulget, ut Rmus Dmn Ludouicus Budanović. Adm. Aposfolicus seu Ordinarius dioecesis Bačiensis, a subsignata die ad integrum annum 1933, quo de iure exhibenda est relatio dioece- sana ab Ordinariis istius regionis, uti possit facultatibus quae in hoc indice continentur. Datum Romae, ex aedibus S. Congrega­tionis Consistorialis, die 7. Maii 1928. Pro Emo D. Card, Pro Secr. f RAPHAEL Archiep. Thessalon. Ex S. Congregatione S. Officii: 1. Concedendi, non ultra triennium, licen­tiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus perveniant, libros quoscu^qve prohibitos et ephemerides, non exceptis operibus haeresim vel schisma ex professo propugnantibus, vel etiam ipsa religionis fundamenta evertere nitentibus, iis christifidelibus sibi subditis, qui eorumdem lectione, sive ad effectum eos impu­gnandi sive in sacri ministerii vel proprii muneris honestorumque studiorum subsidium, vere indi­geant; exceptis operibus de obscoenis ex professo tractantibus. 2. Pariter concendendi sub eadem temporis duratione, adolescentibus ulriusque sexus, qui in publicis scho'is, studiorum causa, versari debent, licentiam legendi ac retinendi, sub custodia, ut supra, ne ad aliorum manus perveniant, libros prohibitos, quos laicae potestatis imperio, vel ex necessitate studiorum, prae manibus habere co­guntur, quamdiu in ea sint necessitate; exceptis tamen operibus de obscoenis ex professo trac­tantibus. Adnotandum. Utraque recensita facultas Ordinariis conceditur per se ipsos exercenda, seu nemini deleganda; et graoiter onerata ipso­rum conscientia super reali omnium memorata rum conditionum concursu. Ex S. Congregatione de discipliná Sacramentorum: 1. Dispensandi iusta et rationabili ex causa super matrimonialibus impedimentis minoris gra­dus quae in Can. 1042. recensentur, nec non super impedimentis impedientibus de quibus in Can. 1058. ad effectum tantum matrimonium contrahendi. 2. Disnensandi ex grani urgentique causa quoties periculum sit in mora et matrimonium nequeat differri usque dum dispensatio a Sancta Sede obtineatur super impedimentis maioris gradus infra recensitis: a) consanguinitatis in secundo aut in tertio cum primo mixtis, dummodo nullum exinde scan­dalum aut admiratio exoriatur; b) consanguinitatis in secundo lineae colla­teralis gradu ; c) affinitatis in primo lineae collateralis gradu aequali vel mixto cum secundo ; d) publicae honestatis in primo gradu, dummodo nullum subsit dubium quod coniux esse possit proles ab altero contrahentium genita. 3. Dispensandi tempore et in actu Sacrae Visitationis aut Sacrarum Missionum, et non ultra, super omnibus matrimonialibus impedimentis supra memoratis cum iis qui in concubinatu vivere reperiuntur. 4. Sanandi in radice matrimonia nulliter contracta ob aliquod ex impedimentis minoris gradus si magnum adsit incommodum requirendi a parte ignara impedimenti renovationem con­sensus, dummodo tamen prior consensus perse­veret et absit periculum divortii; monita tamen parte conscia impedimenti de effectu huius sana­tionis et debita facta adnotatione in libro matri­moniorum. Adnotanda. 1. Ordinarius recensitis fa­cultatibus, sive per se sive per alias idoneas ecclesiasticas personas ad hoc specialiter de­putandas, uti poterit in matrimoniis contrahendis et nulliter contractis cum suis subditis ubique commorantibus et aliis omnibu< in proprio terri­torio actu degentibus, facta in unoquoque casu expressa mentione huius apostohc~e delega­tionis ad normam Canonis 1057. 2. In usu eorumdem facultatum prae oculis habeantur quae in Cun. a 1048. ad 1054. sta­tuta reperiuntur. 3. Ordinarius in fine cuiuslibet anni, per tramitem S. Congregationis Consistorialis, re­ferat ad Sacram Congregationem Sacramento­rum de numero et specie dispensationum quas vigore praesentis Induld Ipse fuerit elargitus. Ex S. Congregatione Concilii: 1. Reducendi per quinquennium, ob dimi- nutionem redituum perpetua missarum onera ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigen-

Next

/
Thumbnails
Contents